S. PETRI DAMIANI S. R. E. CARDINALIS,
DOCTORIS ECCLESIAE,
OPUSCULUM DECIMUM SEPTIMUM.
DE CAELIBATU SACERDOTUM.
AD NICOLAUM SECUNDUM ROMANUM
PONTIFICEM.
ARGUMENTUM.
Publicam ecclesiasticorum virorum lasciviam ac
petulantem vivendi licentiam comprimendam esse;
quantoque nobiliores sunt qui peccant, eo majore animi
ardore, ac libertate reprehendendos, exemplo egregio
Phinees, fornicarium illum nodum disrumpentis,
demonstrat. Quae res adeo cordi Deo fuit, ut inter
caetera ob tantam rem bene gestam, collata dona, quae
in semet Phinees jure optimo promereri voluerit,
sempiterni sacerdotii foedere sit cumulatus. Contra
accidere desidiosis rectoribus, et flagitiis subditorum
conniventibus, Heli sacerdotis admonet casus. Demum
acriter in fornicarios sacerdotes atque episcopos, tum
validis argumentis, tum sacrae auctoritate Scripturae
invectus, Nicolaum summum pontificem hortatur canonica
indictione, ut male peccantes coerceat; ne dum nimium
pius indulgensque in alios sit, alienam ipse in se
transferat poenam.
Domno NICOLAO summo pontifici, PETRUS peccator
monachus debitae subjectionis obsequium.
Nuper habens cum nonnullis episcopis ex vestrae
majestatis auctoritate colloquium, sanctis eorum
femoribus volui seras apponere, tentavi genitalibus
sacerdotum, ut ita loquar, continentiae fibulas adhibere.
Sed quoniam haec est secta, cui ubique contradicitur;
aliud quidem quodcunque vestrae constitutionis imperium
sub spe perficiendi, fidenter indicimus. Hujus autem
capituli nudam saltem promissionem tremulis prolatam
labiis difficilius extorquemus. Primo, quia fastigium
castitatis attingere se posse desperant: deinde quia
synodali se plectendos esse sententia propter luxuriae
vitium non formidant. Nostris quippe temporibus genuina
quodammodo Romanae Ecclesiae consuetudo servatur, ut
de caeteris quidem ecclesiasticae disciplinae studiis
examen, prout dignum est, moveat; de clericorum vero
libidine propter insultationem saecularium dispensatorie
conticescat. Quod certe satis correctione dignum est, ne
unde vulgus omne conqueritur, inde potissimum a
magistris Ecclesiae in judicio taceatur. Si enim malum hoc
esset occultum, fuerat fortassis utcunque ferendum; sed,
ah scelus! omni pudore postposito, pestis haec in tantam
prorupit audaciam, ut per ora populi volitent loca
scortantium, nomina concubinarum, socerorum quoque
vocabula, simul et socruum, fratrum denique, et
quorumlibet propinquorum, et ne quid his assertionibus
deesse videatur, testimonio sunt discursio nuntiorum,
effusio munerum, cachinnantium joca, secreta colloquia;
postremo, ubi omnis dubietas tollitur, uteri tumentes, et
pueri vagientes. Ergo prae pudore, nescio quomodo
supprimatur in synodo, quod publice vociferatur in
mundo; ut non modo peccantes, ut dignum est, notentur
infamia; sed et hi quoque, qui ultores esse debuerant,
videantur in culpa.
[DE CAELIBATU SACERDOTUM.]
CAPUT PRIMUM.
Quod Phines idcirco foedus aeterni meruit
sacerdotii, quia in zelum se extulit ultionis.
Non hic pudor faciem Phinees sacerdotis operuit, qui
nimirum coeuntem cum Madianitide Israelitem coram
omni multitudine in locis genitalibus arrepto pugione,
transfodit (Num. XXV). Porro autem nos contra divina
mandata personarum acceptores, in minoribus quidem
sacerdotibus luxuriae inquinamenta persequimur (Deut.
X): in episcopis autem, quod nimis absurdum est, per
silentii tolerantiam veneramur. Sed ecce hic Phinees
divini Spiritus zelo succensus, eum totus pene
Israelitarum populus cum filiabus Moab fornicando
corrueret, seseque Beelphegor sacrileges caeremoniis
initiaret, non in despectos quosque, vel infimos divinae
legis propugnator insiluit; sed excellentiores et clariores
in populo, quos ad terrendum caeteros trucidaret, elegit;
testante Scriptura quae dicit: «Erat, inquit, nomen viri
Israelitae, qui occisus est cum Madianitide, Zambri filius
Salai, dux de cognatione, et tribu Simeonis (Num. XXV).»
De mulieris quoque nobilitate, si quaeritur, hoc in
sequentibus invenitur: «Porro mulier Madianitis, quae
pariter interfecta est, vocabatur Cozbi, filia Sur principis
nobilissimi Madianitarum (Ibid.).» Sane post digestam
fornicationis et dignae ultionis historiam, quid opus fuit S.
Moysi, ut genealogiam fornicatoris utriusque contexeret;
et alterum ducem, alteram nobilissimi principis filiam
fuisse narraret: nisi ut doceret carnales illecebras in
eminentibus personis acrius persequendas? Hinc est quod
et ipse Dominus, cum omnis Israelitica plebs non dispari
crimine teneretur obnoxia, de populo quidem adversus
autem solos principes in furorem se dignae
animadversionis erexit. Iratus enim ait Moysi: «Tolle
cunctos principes populi, et suspende eos contra solem in
patibulis, ut avertatur furor meus ab Israel (Ibid.).» Plane
et S. Moyses non ad alios, sed ad judices Israel ait:
«Occidat unusquisque proximos suos, qui initiati sunt
Beelphegor (Ibid.).» Dum ergo Phinees pro communi
fornicatione totius multitudinis ulciscenda, in eos
potissimum qui duces videbantur, insiliit, principes
similiter populi in patibulis suspendi sententia divina
praecepit, S. Moyses quoque non quibuslibet infimis, sed
judicibus Israel, ut proximos suos occiderent, pro vindicta
fornicationis injunxit. Quid in his omnibus datur intelligi,
nisi quia reatus adulterii in personis clarioribus debet
durius vindicari? Et qui tales commotus ulciscitur, pacem
superni judicis et gratiam non modo sibi, sed et populo
absque dubio promeretur. Unde divina vox: «Phinees,
inquit, avertit iram meam a filiis Israel, quia zelo meo
commotus est contra eos, ut non ipse delerem cos in zelo
meo (Ibid.).» Ecce audivimus quomodo propter iram
Phinees placata est ira Domini super Israel, audiamus
etiam nunc qualiter ipse per animi sui commotionem,
perpetuam sibi cum Domino statuerit pacem. «Ecce,
inquit, do ei pacem foederis mei, et erit tam ipsi, quam
semini illius pactum sacerdotii sempiternum, quia zelatus
est pro Deo suo, et expiavit scelus filiorum Israel (I
Machab. II).» Pacem quippe Dominus illi sui foederis
dedit, quia sedata omni carnis molestia, vivere illum
usque in finem mundi, in paradisi amoenitate constituit.
Ipse siquidem est, nisi fallor, Elias propheta, qui videlicet
igneis equis et curru, Eliseo suspiciente, est translatus in
coelum (IV Reg. II). Unde me quisquis mentiri autumat;
divinae legis interpretem Hieronymum, qui hoc in
Hebraicarum quaestionum libro testatur, potius
reprehendat. Porro autem et tempore S. David regis hic
Phinees superesse, ac sacerdotale officium gerere
perspicue reperitur, dicente Scriptura: «Hi sunt, inquit,
Coritae super opera ministerii, custodes vestibulorum
tabernaculi, et familiae eorum per vices castrorum
Domini custodientes introitum. Phinees autem filius
Eleazar, erat dux eorum coram Domino (I Par. IX).» Cui
nimirum Phinees nomen est a parentibus inditum, Elias
vero agnomen est accidens per eventum. Elias siquidem
interpretatur, Deus Dominus, quod ex hac sibi occasione
impositum fuisse creditur, quia cum legationis officio
fungeretur, missus ab Israelitico populo ad duas
semitribus, Ruben videlicet et Gad, et dimidiam tribum
Manasse, quae enormis magnitudinis altare
construxerant, hoc ab eis responsum excusationis accepit:
«Fortissimus, inquiunt, Deus Dominus, ipse novit, si
praevaricationis animo hoc altare construximus (Jos.
XXII).» Ab his itaque rationem reddentium verbis, Elias
nuncupatus asseritur, qui Phinees eatenus dicebatur; ut
illorum responsum, hujus videatur esse vocabulum.
Notandum autem, quia sicut in chronicis suis
solertissimus Beda testatur, ab egressu filiorum Israel ex
Aegypto, usque ad Eliae in coeli culmen ascensum,
sexcentorum viginti annorum supputari calculus invenitur.
Jure ergo qui moechis repentinam intulit necem, annosae
vitae sortitus est longitudinem; quique in terris divini zeli
est ardore succensus, congruenter est equis igneis
elevatus in coelum.
CAPUT II.
Quod Heli ideo periit, quia filiis
peccantibus male pius indulsit.
At contra, Heli quia filiorum peccata cognovit, sed
eos invectione, qua digni erant, acerrima non corripuit,
eisdem filiis a Philisthiim in bello peremptis, ipse quoque
de sella retrorsum cecidit, fractisque cervicibus exspiravit
(I Reg. IV). Quin et arca Domini ab hostibus capta est, et
prius quidem quatuor millia, deinde triginta millia virorum
sunt, Philisthaeo trucidante, prostrata. Et quidem
redarguit, et quidem corripuit: sed lenitate et
mansuetudine Patris, non severitate, vel auctoritate
pontificis: «Quare, inquit, facitis res hujusmodi quas ego
audio, res pessimas, ab omni populo? Nolite, filii mei; non
est enim bona fama quam audio (Ibid. II). Audierat enim,
Scriptura testante, quia dormiebant cum mulieribus quae
observabant ad ostium tabernaculi (Ibid.).» Porro quos
inimicos Dei vidit, in perniciem suam filios recognovit: et
quos hostili ferire gladio debuit, paternae blanditiae
lenitate palpavit. Non sic ille fidelis in domo Domini
famulus S. Moyses, magister videlicet ingenui Phinees.
Stans enim in porta castrorum, ait: «Si quis est Domini,
jungatur mihi. Congregatique sunt ad eum omnes filii
Levi, quibus ait: Haec dicit Dominus Deus Israel: Ponat
gladium vir super femur suum; ite, et redite de porta
usque ad portam per medium castrorum: et occidat
unusquisque fratrem, et proximum, et amicum suum
(Exod. II)» Caesis itaque viginti tribus millibus hominum,
ait Moyses: «Consecrastis manus vestras hodie Domino,
unusquisque in filio et fratre suo, ut detur vobis
benedictio (Ibid.).» Plane sicut benedictione digni sunt,
qui culpas corrigunt, ita nihilominus maledictioni obnoxii
sunt, qui peccantibus blandiuntur, sicut per prophetam
dicitur: «Maledictus qui prohibet gladium suum a
sanguine (Hier. XLVIII).» A sanguine quippe gladium suum
prohibet, qui se ab inferenda reprobis dignae sententiae
anima versione coercet. Facti siquidem culpam habet, qui
quod potest, negligit emendare. Unde et praefato Heli vir
Dei, qui et Phinees fuisse putatur, ait: «Haec dicit
Dominus: Quare calce abjicitis victimam meam, et
munera mea quae praecepi ut offerrentur in templo, et
magis honorasti filios tuos quam me?» (I Reg. II.) Si ergo
Heli propter duos duntaxat filios, quos non ea qua digni
erant invectione corripit, cum eis simul, et cum tot
hominum multitudine periit; qua arbitramur dignos esse
sententia, qui in aula ecclesiastica, et soliis judicantium
praesident, et super non ignotis pravorum hominum
criminibus tacent? Qui dum dehonestare homines in
publico metuunt, ad contumeliam superni judicis divinae
legis mandata confundunt: et dum perditis hominibus
amittendi honoris officium servant, ipsum ecclesiasticae
dignitatis auctorem crudeliter inhonorant. Unde et eidem
Heli, qui Deum, suos filios honorando, contempserat,
divina vox ait: «Quicunque glorificaverit me, glorificabo
eum; qui autem contemnunt me, erunt ignobiles.» Ubi mox
subditur: «Ecce dies veniunt, et praecidam brachium
tuum, et brachium domus patris tui (I Reg. II).» Ac si
aperte dicat: Quia ego per pastoralis officii dignitatem
contra inimicos meos brachium tibi fortitudinis contuli,
sed tu ad eorum ultionem illud exerere noluisti; jam
brachium a te praecidam, id est, vigorem tibi sacerdotalis
culminis auferam: ut qui manceps fueras ad pugnandum
pro me, jam nec manum habeas ad tuendum te.
Ponamus plane, quod Ophni, et Phinees episcopi
sint; Heli autem metropolitani vicem teneat: quid ergo
deterius quis potest agere, quam si luxuriosis episcopis
pareat, cum emendare praevaleat? Praesertim cum
praefato Heli Dominus dicat: «Praedixi ei, quod
judicaturus essem domum ejus in aeternum, propter
iniquitatem, eo quod noverat indigne agere filios suos, et
non corripuerit eos; idcirco juravi domui Heli, quod non
expietur iniquitas domus ejus victimis et muneribus, usque
in aeternum (I Reg. III)» Si ergo victimis et muneribus
omnia crimina diluuntur, sola autem falsa in episcopis
pietas veniam non meretur, videat qui eorum dijudicare
mala dissimulat, quam durae sententiae apud districtum
judicem se obnoxium reddat.
CAPUT III.
Contra sacerdotem luxuriae deditum.
Cur, o sacerdos, qui sacrum dare, hoc est sacrificium
Deo debes offerre, temetipsum prius maligno spiritui non
vereris victimam immolare? Fornicans enim a Christi te
membris abscindis, et meretricis corpus efficeris,
Apostolo testante, qui ait: «Qui adhaeret meretrici, unum
corpus efficitur (I Cor. VI).» Et iterum: «Tollam, inquit,
membra Christi, et faciam membra meretricis (Ibid.).»
Absit. Quid ergo tibi cum corpore Christi, qui per carnis
illecebrosae luxuriam membrum factus es Antichristi?
«Quae enim conventio lucis ad tenebras, aut quae
societas Dei ad Belial?» (II Cor. VI.) Nunquid ignoras, Dei
Filium adeo carnis elegisse munditiam, ut ne quidem
pudicitia conjugali, sed de clausula potius incarnatus sit
virginali? Et ne hoc sufficere videatur, ut tantummodo
virgo sit mater, Ecclesiae fides est, ut virgo fuerit et is qui
simulatus est pater. Si igitur Redemptor noster tantopere
dilexit floridi pudoris integritatem, ut non modo de
virgineo utero nasceretur, sed etiam a nutricio virgine
tractaretur, et hoc cum adhuc parvulus vagiret in cunis, a
quibus nunc, obsecro, tractari vult corpus suum, cum jam
immensus regnat in coelis? Si mundis attingi manibus
volebat in praesepio positus, quantam corpori suo nunc
vult adesse munditiam jam in paternae majestatis gloria
sublimatus? Plane si pater filiam suam incestuose
corrumpit, mox ab Ecclesia projectus excluditur,
communione privatur, et vel in carcerem truditur, vel in
exsilium destinatur. Quanto ergo deterius ipse
abjiciendus es, qui cum filia tua non quidem carnali, quod
minus est, sed cum spirituali potius perire non metuis?
Omnes quippe Ecclesiae tuae filii, tui procul dubio filii
sunt. Et certe perspicuum est quia spiritualis generatio
major est quam carnalis. Porro cum tu sis vir et sponsus
Ecclesiae tuae, quod utique perhibent et annulus
desponsationis, et virga commissionis; omnes qui in ea
regenerati sunt per baptismatis sacramentum, tibi
quoque nihilominus astringuntur necessitudine filiorum.
Qui ergo cum spirituali filia tua commitis incestum, qua
conscientia Dominici corporis audes tractare mysterium?
Sed fortassis objicias, quia longe antequam tu culmen sis
adeptus episcopi, illa sit nata, vel non in episcopio, sed in
aliqua sit plebium baptizata; tanquam tu eorum
tantummodo, qui nascituri erant, factus sis pater, et omnis
parochia tua non sit Ecclesia tua. Enimvero cum Dominus
dicat: «Nolite sanctum dare canibus (Matth. VII),» quod
de te judicium erit, qui corpus tuum, quod utique
sanctificatum est per consecrationis accessum, non
canibus, sed lupanaribus tradis? Et cum omnes
ecclesiasticos ordines in te uno habeas metuenda mole
congestos, omnes procul dubio foedas, dum te prostibuli
permistione commaculas. Polluis itaque in te ostiarium,
lectorem, exorcistam, omnesque deinceps sacros ordines,
pro quibus omnibus in districto Dei judicio redditurus es
rationem. Ad impositionem manus tuae descendit Spiritus
sanctus, et tu eam adhibes genitalibus meretricum.
Linguae tuae obsequitur Deus, et tu non vereris
obtemperare daemonibus? Porro qui in ecclesiastica
cerneris dignitate conspicuus, non te erubescis
immergere fornicibus scortatorum? Et qui praedicator
constitutus es castitatis, non te pudet servum esse
libidinis? Veniet, veniet profecto dies, imo nox, quando
libido ista tua vertatur in picem, qua se perpetuus ignis in
tuis visceribus inexstinguibiliter nutriat, et medullas tuas,
simul et ossa indefectiva conflagratione depascat! Qui
enim flamma libidinis aestuas, qua fronte, qua audacia
sacris altaribus appropinquas? Ignoras, quia filii Aaron,
Nadab videlicet et Abiu, idcirco coelesti sunt igne
consumpti, quoniam alienum ignem offerre Domino
praesumpserunt? (Levit. X; Num. III.) Altaria quippe
Domini non alienum, sed ignem duntaxat divini amoris
accipiunt. Quisquis igitur carnalis illecebrae ignibus
aestuat, et sacris assistere mysteriis non formidat, illo
procul dubio divinae ultionis interim igne consumitur, de
quo Scriptura testatur: «Et nunc ignis adversarios
consumit (Hebr. X).» Et sicut nunc aestuantis luxuriae
flamma decoquitur, ita postmodum nunquam finiendis
atrocis gehennae incendiis, necesse est comburatur.
Praeterea non expavescis, o infelix episcope, quia dum in
luxuriae voraginem corruis, Nicolaitarum haeresim
incurristi? Nicolaus quippe, unus ex his quos Petrus
apostolus diacones consecraverat, dogmatizabat clericos
cujuslibet ordinis nuptialibus foederandos esse conjugiis.
Quod ergo ille docebat verbis, ad hoc tu in cathedra
pestilentiae sedens, multo deterius invitas exemplis. De
quo videlicet scelere, angelo Ephesinae Ecclesiae divina
vox ait: «Odisti facta Nicolaitarum, quae et ego odi
(Apoc. II).» Et cum Apostolus dicat: «Omnis fornicator non
habet haereditatem in regno Christi et Dei (Ephes. V),»
qui in regno Dei, hoc est, in coelo, non habes quamlibet
haereditatem, quo pacto in Ecclesia, quae nihilominus
regnum Dei est, praelationis obtines dignitatem?
CAPUT IV.
Exhortatio ad summum pontificem, ut in episcopos
fornicarios canonicum exerat vigorem.
Tu autem, domine mi, venerabilis papa, qui Christi
vice fungeris, qui summo pastori in apostolica dignitate
succedis, noli pestem hanc per ignaviam ad incrementa
perducere; noli connivendo, et dissimulando grassanti
luxuriae frena laxare. Serpit enim hic morbus ut cancer,
et virosa propago ad infinita porrigitur, nisi evangelica
falce quod male pullulat amputetur. Absit igitur, ut
sanctum cor vestrum segnis Heli torpor emolliat, sed
potius ad sceleris ultionem ingenui Phinees zelus
accendat. Deponantur ii, qui ecclesiasticae castitatis non
verentur foedare munditiam: et dejecti deterreant, quos
male stantes ad turpis luxuriae contumeliam
provocabant. Ad ultionem igitur se canonicus vigor
exerat, et petulantium clericorum mala compescat;
quatenus et beatitudini vestrae, quod absit, naevus non
obrepat infamiae, et solitus nitor ecclesiasticae
resplendeat disciplinae. Vestra quippe clementia non
ignorat, quoniam Achab rex Israel, dum regi Assyriorum
Benadad inordinata pietate pepercit, divini adversum se
furoris sententiam provocavit; cui nimirum vir Dei ait:
«Haec dicit Dominus: Quia dimisisti virum morte dignum
de manu tua, erit anima tua pro anima ejus, et populus
tuus pro populo ejus (III Reg. XX).» Hic ipse quoque vir
Dei cum diceret socio suo: «In sermone Domini percute
me;» noluissetque ille percutere, ait: «Quia noluisti
audire vocem Domini, ecce recedes a me, et percutiet te
leo (Ibid.).» Cumque paululum recessisset ab eo, ut
Scriptura testatur, invenit cum leo, atque percussit.
Quibus utique sacri eloquii verbis, quid aliud innuitur,
quam quia incomposita pietas procul dubio meretur iram
Dei, dum non promulgat in reos sub districti juris
aequitate censuram? Meritoque debet superni judicis
subire vindictam qui neglexit in subditos exerere
disciplinam: illique leoni, qui circuit quaerens quem
devoret (I Petr. V), merito traditur, qui ab infligendo
poenitentiae vulnere per torporis desidiam cohibetur. Sic
igitur ingenuus vester spiritus ad tollendum castitatis
opprobrium se ferventer accingat, sic se in ultionem
Nicolaitae haeresis strenue ac viriliter erigat, ut juxta
sponsionem Phinees, pacem sui foederis vobiscum Deus
omnipotens statuat; imo, sicut Eliam, caesis typice
quadringentis quinquaginta sacerdotibus (III Reg. XVIII),
coelo vos non equis igneis, sed angelis comitantibus
introducat.
Sit nomen Domini benedictum.