Articoli , pensieri e riflessioni sul celibato sacerdotale (o celibato ecclesiastico) e sulla castità come consiglio evangelico.
To contact the "blogger of Celibato Sacerdotale" write an email to dottaignoranza@gmail.com

Cerca nel blog

martedì 21 maggio 2013

Decreto di graziano sul celibato ecclesiastico

DISTINCTIO XXVI.
GRATIANUS.
I. Pars.
Sequitur in utraque epistola: “unius uxoris uirum” post baptisma uidelicet, non ante
baptismum.
Unde Ieronimus scribit ad Oceanum: [epist. 83].
Corpus iuris canonici Decretum Gratiani
76 
C. I. Post baptismum debet esse monogamus, qui episcopus est ordinandus.
Unius uxoris uirum, id est monogamum, post baptismum.
Si enim et ante coniugem habuerit, que obierit, non ei imputatur, cui prorsus nouo nec
stupra, nec alia, que ante fuerunt, iam obsunt.
C. II. Qui ante baptismum habuerit unam, et post baptismum alteram, ordinandus non
est.
Augustinus uero econtra testatur, scribens in epistolam ad Titum.
Acutius intelligunt, qui nec eum, qui catecuminus uel paganus habuerit alteram,
ordinandum censuerunt, quia de sacramento agitur, non de peccato.
Propter sacramenti sanctitatem sicut femina, si catecumina uitiata est, non potest post
baptisma inter Dei uirgines consecrari, ita non absurde uisum est bigamum non
peccasse, sed normam sacramenti amisisse non ad uitæ meritum, sed ad ordinationis
signaculum.
Unius uxoris uir, episcopus significat ex omnibus gentibus unitatem uni uiro Christo
subditam.
II. Pars.
§. 1. Sicut duobus dominis seruire, sic ab uno Deo apostatare, atque in alterius
superstitionem ire non licet.
C. III. Bigamus probatur, qui ante baptismum habuerit unam et post baptismum alteram.
Item Innocentius [I]. Rufo et Eusebio, et ceteris Episcopis Macedonibus. [epistol. XXII.
c. 2].
Deinde ponitur, non dici oportere bigamum eum, qui catecuminus habuerit uxorem
atque amiserit, si post baptismum fuerit aliam sortitus, eam que primam uideri, que
nouo homini copulata sit, quia illud coniugium per baptismi sacramentum cum ceteris
criminibus sit ablatum.
Quod cum de una utique dicitur certe, si tres habuerit in uetere positus homine uxores,
erit ei, que post baptismum quarta est, sic interpretantibus prima uirginis eque nomen
accipiet, que quarto ducta est loco.
Quis (oro) istud non uideat contra Apostoli esse preceptum, qui ait: “unius uxoris uirum
oportere fieri sacerdotem?”
Sed obicitur, quod in baptismo totum, quicquid in ueteri homine gestum est, sit solutum.
Dicite mihi (ut cum pace uestra loquar), crimina tantum dimittuntur in baptismo, an et
illa, que secundum Domini precepta ac Dei instituta complentur?
Uxorem ducere crimen est, an non est crimen?
Si crimen est, ergo (ut prefata uenia dixerim) erit auctor in culpa, qui, ut crimina
committerentur, in paradiso precepit, cum ipse eos benedixit.
Si uero non est crimen, quia quod Deus instituit nefas est crimen appellari, et Salomon
addidit: “Etenim a Deo preparatur uiro uxor,” quomodo creditur inter crimina esse
dimissum quod Deo auctore legitur consummatum?
Quid de talium filiis percensetur? Numquid non erunt admittendi in hereditatis
consortium, qui ex ea suscepti sunt, que ante baptismum fuit uxor, erunt que appellandi
uel naturales, uel spurii, quia non est legitimum matrimonium, nisi illud (ut uobis
uidetur), quod post baptismum assumitur?
Corpus iuris canonici Decretum Gratiani
77 
Ipse Dominus, cum interrogaretur a Iudæis, si liceret dimittere uxorem, atque exponeret
fieri non debere, addidit: “Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet”.
Ac ne de his locutus esse credatur, que post baptismum sortiuntur, meminerint hoc et a
Iudæis interrogatum et Iudeis esse responsum.
§. 2. Quero, et sollicitus quero, si una eadem que sit uxor eius, qui ante catecuminus,
postea fit fidelis, filios que ex ea, cum esset catecuminus suscepit, ac postea, cum
fidelis, alios: utrum sint appellandi fratres, an non habeant postea defuncto patre
herciscundæ hereditatis consortium, quibus filiorum nomen regeneratio spiritualis
creditur abstulisse?
Quod cum ita sentire absurdum est, que ratio est hoc defendi, et uacua magis opinione
iactari, quam aliqua auctoritate roborari, cum non possit inter peccata deputari, quod lex
precepit et Deus adiunxit?
§. 3. Numquid qui catecuminus uirtutibus studuit humilitatem secutus est, patienciam
tenuit, elemosinas fecit, morti destinatos qualibet ratione eripuit, adulteria exhorruit,
castitatem tenuit, quero, si hec, cum fuerit factus fidelis, amittit, quia per baptismum
totum, quod uetus homo gesserat, putatur auferri?
Aspicias gentilem hominem Cornelium orationibus atque elemosinis uacantem,
angelum audientem per reuelationem ipsum que Petrum uidentem; numquid per
baptismum hec illi ablata sunt, propter que ei baptisma uidetur esse concessum?
Si ita creditur, mihi credite, non modicum erratur, quia quicquid bene gestum fuerit et
secundum precepta legalia custoditum, non potest facientibus deperire.
§. 4. Nuptiarum ergo copula, quia Dei mandato perficitur, non potest dici peccatum, et
quod peccatum non est, solui inter peccata credi non debet, erit que, integrum estimare
aboleri non posse nomen prioris uxoris, cum non sit dimissum pro peccato, quod ex Dei
uoluntate sit completum.
C. IV. In baptismate culpa dimittitur, non lex coniugii aboletur.
Item Ambrosius in libro de offitiis. [lib. I. c. ult. 80].
Una tantum, nec repetita nobis copula permittitur, et in ipso coniugio lex est, non iterare
coniugium, nec secundæ coniugis coniunctionem.
Quod plerisque mirum uidetur, cum etiam ante baptisma iterata coniugia electioni
muneris et prerogatiuæ ordinationis impedimenta generent, cum etiam delicta obesse
non soleant si lauacri remissa fuerint sacramento.
Sed intelligere debemus, quia baptismo culpa dimitti potest, lex aboleri non potest.
In coniugio non culpa, sed lex est.
Quod culpæ est igitur, in baptismo relaxatur: quod legis, in coniugio non soluitur.
Quomodo autem potest hortator esse uiduitatis, qui ipse coniugia frequentauerit?
Gratian. Iohannes etiam Baptista, dum Herodem ab incestu prohiberet dicens: “Non
licet tibi habere uxorem fratris tui,” euidenter ostendit, inter infideles coniugia esse.
Unde datur intelligi, quod bigami dicuntur non solum qui post baptismum coniugia
frequentant, sed etiam qui ante baptismum unam, et post baptismum alteram habuisse
probantur.
§. 1. Bigamus uero in sacerdotem ordinari non debet, non quia deliquerit secundam
accipiendo uxorem, sed quia prerogatiua exutus est sacerdotis.
Unde Ambrosius in epistola ad Vercellenses: [lib. X. epist. 82. ait:]
C. V. Non peccat bigamus, sed prerogatiua sacerdotis exuitur.
Qui sine crimine unius uxoris est uir, tenetur ad legem sacerdotii suscipiendi.
Corpus iuris canonici Decretum Gratiani
78 
Qui autem iterauerit coniugium, culpam quidem non habet coinquinati, sed prerogatiua
exuitur sacerdotis.
DISTINCTIO XXVII.
GRATIANUS.
I. Pars.
Quod autem unius uxoris uir episcopus iubetur eligi, queritur, an de tempore
ordinationis hoc sit accipiendum, ut tempore suæ administrationis eius copula possit
fungi, quam unicam et uirginem sibi desponsauit.
Hoc Martinus Papa prohibet dicens:
C. I. Non ordinetur diaconus, nisi castitatem professus fuerit.
Diaconus qui eligitur, si contestatus fuerit pro accipiendo matrimonio, et se dixerit in
castitate permanere non posse, hic non ordinetur.
Quod si in ordinatione tacuerit et ordinatus fuerit, et postea matrimonium desiderauerit,
alienus sit a ministerio et uacet a clero.
Gratian. Hac auctoritate datur intelligi, quod illi, qui habent uxores uel accipere uolunt,
nec diacones, nec sacerdotes fieri possunt, nisi continentiam profiteantur.
§. 1. Si uero diaconus a ministerio cessare uoluerit, contracto matrimonio licite potest
uti.
Nam etsi in ordinatione sua castitatis uotum obtulerit, tamen tanta est uis in sacramento
coniugii, quod nec ex uiolatione uoti potest dissolui coniugium ipsum.
Unde Augustinus in libro de bono coniugali ad Iulianum: [cap. 10].
C. II. Nubentes post uotum non sunt abinuicem separandi.
II. Pars.
Quidam nubentes post uotum adulteros asserunt.
Ego autem dico, quod grauiter peccant qui tales diuidunt.
C. III. De eodem.
Item Theodorus.
Si uir uotum uirginitatis habens adiungitur uxori, postea non dimittat uxorem, sed tribus
annis peniteat.
Ieronimus uero scribit econtra:
C. IV. Dampnabile est uouentibus uelle nubere.
Vouentibus uirginitatem non solum nubere, sed etiam uelle dampnabile est.
C. V. Dampnationem habebit, si nupserit, que uirginitatem uouit.
Idem contra Iouinianum. [lib. I].
Si nupserit uirgo, non peccat: non illa uirgo, que semet cultui diuino dedicauit.
Harum enim si qua nupserit, habebit dampnationem, quia primam fidem irritam fecit.
Corpus iuris canonici Decretum Gratiani
79 
C. VI. Que sanctimonialem se esse fingit non ualet nubere.
Item Nicolaus. [Papa I. ad Albinum Viennens. ecclesiæ Archiepiscopum].
Quod interrogasti de femina, que post obitum mariti sui sacrum uelamen super caput
suum inposuit, et finxit se sub eodem uelamine sanctimonialem esse, postea uero ad
nuptias rediit: bonum mihi uidetur, quia per ypocrisim ecclesiasticam regulam
conturbare uoluit, et non legitime in uoto suo permansit, ut penitentiam agat de illusione
nefanda, et reuertatur ad id, quod spopondit, et in sacro ministerio permaneat, quod
inchoauit.
[PALEA. C. VII.
Idem ibidem.
Nam si consenserimus, quod omnia sacramenta ecclesiastica quisque prout uult fingat et
non uere faciat omnis ordo ecclesiasticus turbabitur, nec catholicæ fidei iura consistunt,
nec canones sacri rite obseruantur.
Quid enim profuit Simoni Mago baptismum sacrum ficte suscipere, et in Christianitate
permansurum se finxisse, cum per Apostolum, fraude eius detecta, quod sibi futurum
esset prenunciatum fuit?
Ait enim: “Pecunia tua te cum sit in perditionem: cor enim tuum non est rectum coram
Deo.
Penitentiam itaque age ab hac nequitia tua, et roga Deum, si forte remittatur tibi hec
cogitatio cordis tui: in felle enim amaritudinis et obligatione iniquitatis uideo te esse”.
Ideo tales, nisi resipiscant, spirituali gladio percutere censemus.
Non enim fas est Spiritui sancto mentiri, sicut Ananias et Saphira mentiti sunt, et statim
perierunt].
C. VIII. In sacris ordinibus constituti, non ducant uxores: et si duxerint, separentur.
Item Calixtus Papa. [II].
Presbiteris diaconibus, subdiaconibus et monachis concubinas habere, seu matrimonium
contrahere penitus interdicimus; contracta quoque matrimonia ab huiusmodi personis
disiungi, et personas ad penitentiam debere redigi, iuxta sacrorum canonum
diffinitionem iudicamus.
Gratian. Hic distinguendum est, quod uouentium alii sunt simpliciter uouentes, de
quibus Augustinus et Theodorus locuti sunt, alii sunt, quibus post uotum accedit
benedictio consecrationis, uel propositum religionis, de quibus Ieronimus et Nicolaus et
Calixtus scripserunt.
Unde contra eundem Iouinianum Ieronimus [lib. I]. scribens, ait:
C. IX. Incestæ sunt uirgines, que post consecrationem nubunt.
Virgines, que post consecrationem nupserint, non tam adulteræ sunt, quam incestæ.
DISTINCTIO XXVIII.
GRATIANUS.
I. Pars.
Ecce ostensum est, quod nolentes continentiam, nec ad subdiaconatum, nec ad
superiores gradus conscendere possunt.
Corpus iuris canonici Decretum Gratiani
80 
Unde ad subdiaconatum accedentes, non sine uoto castitatis iubentur admitti, auctoritate
B. Gregorii, qui scribens Petro Subdiacono [lib. I. epistola 42. in fine] ait:
C. I. Non fiat subdiaconus, qui se caste uicturum non promittit.
Nullum facere subdiaconum presumant episcopi, nisi qui se uicturum caste promiserit:
quia nullus debet ad ministerium altaris accedere, nisi cuius castitas ante susceptum
ministerium fuerit approbata.
C. II. Subdiaconus et supra constituti incontinentes, uxorem aut concubinam ducentes,
ecclesiastico beneficio et offitio careant.
Item Innocentius II.
Decernimus, ut hi, qui in ordine subdiaconatus et supra uxores duxerint aut concubinas
habuerint, offitio atque ecclesiastico beneficio careant.
Cum enim ipsi templum, uasa Domini, sacrarium Spiritus sancti debeant esse et dici,
indignum est, eos cubilibus et immunditiis deseruire.
C. III. Caste se uicturos promittant qui in diaconos uel presbiteros ordinantur.
Item ex Concilio Tolletano V.
II. Pars.
Quando Presbiteri et diacones per Parrochias constituuntur, oportet eos professionem
episcopo suo facere, ut caste et pure uiuant sub timore Dei, ut, dum eos talis professio
obligat, uitæ sanctæ disciplinam retineant.
C. IV. Qui longam sui corporis continentiam non habet, in episcopum eligi non debet.
Item Gregorius nobilibus ciuibus Neapolim. [lib. VIII. epist. 40].
III. Pars.
Priusquam ad nos scripta uestra discurrerent, Iohannem diaconum, qui ab altera parte
electus est, paruulam habere filiam, quorumdam relatione cognouimus; unde, si
rationem uoluissent attendere, nec alii eum eligere, nec ipse debuerat consentire.
Nam qua presumptione ad episcopatum audet accedere, qui adhuc longam corporis sui
continentiam, filia teste, conuincitur non habere?
C. V. Ad subdiaconatum accessuri continentiam profiteantur.
Item ex Concilio Tolletano II. [c. 1].
IV. Pars.
De his, quos uoluntas parentum a primis infantiæ annis clericatus offitio manciparit, id
statuimus obseruandum, ut mox detonsi, uel ministerio lectorum contraditi, in domo
ecclesiæ sub episcopali presentia a preposito sibi debeant erudiri.
At ubi octauum decimum etatis suæ compleuerint annum, coram totius cleri plebis que
conspectu uoluntas eorum de expetendo coniugio ab episcopo perscrutetur; quibus si
gratia castitatis (Deo inspirante) placuerit, et promissionem castimoniæ suæ absque
coniugali necessitate se spoponderint seruaturos, qui tanquam appetitores arctissimæ
Corpus iuris canonici Decretum Gratiani
81 
uiæ lenissimo iugo Domini subdantur, ac primum subdiaconi ministerium, habita
probatione professionis suæ, a uicesimo anno suscipiant.
Quod si inculpabiliter ac inoffense uiginti quinque annos peregerint, ad diaconii
offitium (si adimplere posse ab episcopo probantur), promoueri debent.
Cauendum tamen est his, ne quando suæ sponsionis inmemores aut ad terrenas nuptias
aut ad furtiuos concubitus ultro recurrant.
Quod si forte fecerint, ut sacrilegii rei ab ecclesia habeantur extranei.
Quibus autem uoluntas propria interrogationis tempore desiderium nubendi persuaserit,
concessam ab Apostolo licentiam auferre non possumus, ita ut, cum prouectæ etatis in
coniugio positi, renunciaturos se pari consensu operibus carnis spoponderint, ad sacros
ordines aspirent.
C. VI. In coniugio constitutus ad sacerdotium assumi non debet.
Item ex Concilio Arelatensi II. [c. 2].
V. Pars.
Assumi aliquem ad sacerdotium in coniugii uinculo constitutum non oportet, nisi fuerit
promissa conuersio.
C. VII. Non ordinentur Diaconi, qui castitatem non profitentur.
Item ex eodem III.
Preterea placuit, ut deinceps non ordinentur diacones coniugati, nisi qui prius
conuersionis proposito confessi fuerint castitatem.
Gratian. Verum illa priori auctoritate diaconibus uidetur permitti coniugium, cum ad
sacerdotium tantum coniugati prohibentur assumi.
Porro sequenti uidetur permitti subdiaconibus, cum de diaconibus specialiter precipitur,
ut sine probatione castitatis non ordinentur.
Hoc idem in Anchiritana Sinodo uidetur esse permissum, in qua [c. 10]. sic statutum est:
C. VIII. Diaconi non prohibeantur a ministerio pro nuptiis, si in ordinatione dicunt, se
continere non posse.
Diaconi quicumque ordinantur, si in ipsa ordinatione protestati sunt, dicentes, se uelle
habere uxores, nec posse se continere, hi, si postea ad nuptias uenerint, maneant in
ministerio, propterea quod his licentiam dederit episcopus.
Quicumque sane tacuerint, et susceperint manus inpositionem professi continentiam, si
postea ad nuptias conuenerint, a ministerio cessare debent.
C. IX. Presbiter ducens uxorem, ab ordine deponatur.
Item ex Concilio Neocesariensi. [c. I].
VI. Pars.
Presbiter si uxorem duxerit, ab ordine illum deponi debere.
Quod si fornicatus fuerit, uel adulterium commiserit, extra ecclesiam abici et ad
penitentiam inter laicos redigi oportet.
C. X. De eo, qui relictam cuiusdam diaconi duxit uxorem.
Corpus iuris canonici Decretum Gratiani
82 
Item Gregorius. [lib. XI. epist. 59].
VII. Pars.
Quia sunt culpæ, in quibus culpa est relaxare uindictam, querenda est semper ueritas, ut
inquiri debeat, utrum accusatum noxa condempnet, an a pena innocentia patefacta
subducat.
Itaque peruenit ad nos, Fantinum defensorem ultionem exercere in Petrum latorem
presentium uoluisse, pro eo, quod (quantum dicitur) relictam cuiusdam diaconi, tempore
quo conductor fuerit, marito tradiderit.
Sed quoniam iste coniugem diaconi asserit non fuisse, dicens, nec eam uirginem ad eum
uenisse, denique nec religiosam uestem mutasse, postquam ille in sacro ordine promotus
est, adiciens etiam, priusquam ad diaconem ueniret et postea, illam praua opinione
uixisse: Ideo fraternitatem tuam his hortamur affatibus, ut cum Dei, sicut decet, timore
causam hanc subtili omnino inuestigatione perquiras et, si in coniugio diaconi
mulierem, de qua agitur, fuisse constiterit, et suprascriptus lator memorato defensori et
rectori patrimonii ad uindictam modis omnibus tradatur, et cum competenti
emendatione hi, qui male sociati sunt, disiungantur.
Si uero in eius coniugio non fuerit, memoratum Fantinum ex nostro mandato
commonere te uolumus, ut ei facere nil presumat, nec falsa illum accusatione in aliquo
pregrauet.
C. XI. De uxore presbiteri uel diaconi, si alii se coniunxerit.
Item ex Concilio Aurelianensi. [I. c. 13].
Si se cuiquam mulier duplici coniugio presbiteri uel diaconi relicta coniunxerit, aut
castigati separentur, aut certe, si in criminis intentione perstiterint, pari
excommunicatione plectantur.
C. XII. De eodem.
Item ex Concilio Martini papæ.
Si qua uidua episcopi uel presbiteri aut diaconi maritum accepit, nullus clericus, nulla
religiosa persona cum ea conuiuium sumat, numquam communicet; morienti tamen ei
sacramentum subueniat.
C. XIII. Cuiusdam episcopi ordinatio differtur, quia uxorem habet et filios.
Item Pelagius Cetego Patricio.
VIII. Pars.
De Siracusanæ urbis antistite optaueramus in ipso initio gloriæ uestræ desideriis
obedire, nisi nos multiplex ratio ipsius non paucis temporibus ordinationem differre
sacerdotii coegisset, ob hoc, quod uel personæ qualitas (sicut et uos nostis melius), uel
superstes uxor aut filii (per quos ecclesiastica solet periclitari substantia), nostros
animos diutius ab eius ordinatione suspenderet.
Et quantum ad cautelam humanam pertinet, integro anno pene distulimus, opinantes,
quod in melius Siracusanorum prouenire posset electio.
Sed quia in uoluntatis suæ proposito inreuocabiliter perstiterunt, et nullus est alius
repertus in ecclesia eadem, nisi longioribus adhuc temporum differretur spatiis; ne paulo
Corpus iuris canonici Decretum Gratiani
83 
amplius insanirent (sicut filii uestri uiri magnifici pretoris testificatione didicimus), inter
huiusmodi ambiguitates illud consultius iudicauimus faciendum, ut congrua prouidentia
causam, propter quam principalis constitutio habentem filios et uxorem ad episcopatus
ordinem promoueri prohibet, salua dispositione concilii muniremus.
Qua de re summo studio ab eodem Siracusanæ urbis episcopo priusquam a nobis
contingeret ordinari, huiusmodi exegimus cautionem, per quam et suam fateretur,
quantula esset, presentis temporis habita rerum descriptione substantiam, et nichil
umquam per se, aut per filios et uxorem, siue quamlibet propinquam aut domesticam uel
extraneam forte personam de rebus audeat usurpare ecclesiæ, et uniuersa sui episcopatus
quesita tempore ecclesiæ suæ dominio sociaret, nichil ultra id, quod modo descriptum
est, suis filiis uel heredibus relicturus.
Gratian. Ecce hac auctoritate electus in episcopatum prohibetur habere uxorum et filios.
Eligi autem ad episcopatum non debet, nisi aut sacerdos aut diaconus; subdiaconus uero
non, nisi necessitate cogente.
Siue ergo presbiter siue diaconus siue subdiaconus fuerit, apparet, quod in prefatis
ordinibus constituti licite matrimonio possunt uti.
§. 1. Quia ergo auctoritate Gregorii, qui relictam diaconi marito tradidit, puniendus est;
item in Neocesariensi concilio presbiter ducens uxorem, non diaconus, iubetur deponi;
item in Anchiritana sinodo diaconi, qui in ordinatione sua dicunt, se uelle habere
uxores, si postea ad nuptias uenerint, non prohibentur a ministerio: patet, quod nec
diaconi, nec subdiaconi sunt prohibendi a coniugio.
Sed quod de electione obicitur, uerum quidem est in episcopatum non eligendum, nisi in
sacris ordinibus constitutum; sed ipsum uxorem habere et filios, non repugnat premissis
auctoritatibus de continentia clericorum.
§. 2. In laicali enim habitu, uel in minoribus ordinibus constitutus potuit habere uxorem
et filios: postea ex consensu uxoris continentiam professus subdiaconatum uel
diaconatum uel presbiterii gradum adeptus fuerat, et tamen uxori et filiis ipsum
necessaria subministrare oportebat.
§. 3. Illud autem Gregorii duobus modis soluitur: uel quia ecclesia illa, cui diaconus ille
militauerat, nondum continentiæ uotum susceperat in diaconibus et reliquis ministris;
uel quia (sicut de electo in episcopum supra scriptum est) ante subdiaconatum
memoratus diaconus eam in uxorem duxerat.
§. 4. Illud autem Neocesariensis et Anchiritanæ sinodi uel ex tempore, uel ex loco
intelligitur: ex tempore, quia nondum introducta erat continentia ministrorum altaris; ex
loco quia utraque sinodus orientalis est, et orientalis ecclesia non suscipit generale
uotum castitatis.
Hoc tamen diligenti obseruatione custodit, ut post adeptum sacerdotium, defuncta priore
uxore, cum qua sacerdos factus fuerat, si alteram duxerit, deponatur.
Item opponitur illud, quod legitur in canone Apostolorum: [c. 6. al. 5].
C. XIV. Presbiter causa religionis non contempnat propriam uxorem.
IX. Pars.
Si quis docuerit, sacerdotem sub obtentu religionis propriam uxorem contempnere,
anathema sit.
C. XV. Anathema sit, qui presbiterum coniugatum occasione nuptiarum discernit.
Corpus iuris canonici Decretum Gratiani
84 
Item ex Concilio Gangrensi. [c. 4].
Si quis discernit presbiterum coniugatum, tanquam occasione nuptiarum quod offerre
non debeat, et ab eius oblatione ideo abstinet, anathema sit.
C. XVI. Ab offitio abstineat presbiter non legalibus nuptiis detentus.
Item ex VI. Sinodo. [c. 26].
X. Pars.
Presbiterum, non legalibus nuptiis detentum, cathedram quidem habere, sed ab offitio
abstinere precipimus.
Sufficit enim huiusmodi ei indulgentia, quia benedicere aliis eum, qui uulnera sua debet
curare, consequens non est.
Benedictio enim sanctificationis traditio est.
Qui uero hanc non habet propter delictum ignorantiæ, quomodo aliis tradet?
Non enim publice neque priuate benedicat, nec corpus Domini dispenset aliis, nec alio
modo ministret; sed sufficiat ei, quod presidet, et inploret a Deo, ut dimittatur ei
iniquitas ignorantiæ suæ.
Manifestum est autem, quod et huiusmodi non legitimæ nuptiæ soluentur, et nullatenus
uir accessum habeat ad eam, propter quam sacro ministerio priuatus est.
C. XVII. De presbiteris non est laicis iudicandum.
Item Nicolaus ad consulta Bulgarorum. [c. 70].
XI. Pars.
Consulendum decernitis utrum presbiterum habentem uxorem debeatis sustentare et
honorare, an a uobis proicere.
In quo respondemus: Quoniam licet ipsi sint ualde reprehensibiles, uos tamen Deum
conuenit imitari, qui solem suum facit oriri super bonos et malos.
Deicere enim a uobis ideo non debetis, quoniam nec Iudam Dominus, cum esset
mendax discipulus, a numero apostolorum deiecit.
Verum de presbiteris uobis, qui laici estis, nec iudicandum est, nec de uita eorum
quicquam inuestigandum; sed episcoporum iudicio, quicquid illud sit, est reseruandum.
DISTINCTIO XXIX.
GRATIANUS.
Sed notandum est, quod secundum Ysidorum pleraque capitula ex causa, et loco, et
tempore, consideranda sunt.
Ait enim:
C. I. Ex tempore, et loco et persona et causa regulæ canonum intelligantur.
Sciendum est, quod pleraque capitula ex causa, ex persona, ex loco, ex tempore
consideranda sunt, quorum modi, quia medullitus non indagantur, in erroris laborinthum
nonnulli intricando impinguntur, cum ante iudicant, quam intelligant; ante inculpant,
quam iterando lecta perquirant.
Corpus iuris canonici Decretum Gratiani
85 
Hinc etiam Gregorius ait:
C. II. Pro uarietate rerum temperantur regulæ sanctorum.
Regulæ sanctorum Patrum pro tempore, loco et persona negotio instante necessitate
traditæ sunt.
[
C. III]. Pro diuersitate locorum temporum et hominum scripturæ intelligendæ sunt.
Item Ieronimus in epistola ad Ephesios.
Necesse est, ut iuxta diuersitates temporum et locorum et hominum, quibus scriptæ sunt,
diuersas et causas et argumenta et origines habeant.
Et quomodo B. Iohannes in apocalipsi sua septem scribens ecclesiis in unaquaque
earum specialia uel uitia reprehendit, uel uirtutes probat, ita et S. apostolus Paulus per
singulas ecclesias uulneribus medetur illatis, nec ad instar imperiti medici uno colirio
omnium oculos uult curare.
DISTINCTIO XXX.
GRATIANUS.
I. Pars.
Illud autem, quod in canone apostolorum, et in Gangrensi concilio, et in VI. sinodo
legitur, ex causa consideratur et ex tempore.
Causa fuit heresis Manicheorum, que coniugium detestabatur, sicut etiam quorumdam
superstitio multa in Catholicorum detestacione introduxisse inuenitur, contra quos in
Gangrensi Concilio statutum legitur:
C. I. De multimoda supersticione hereticorum, quos Gangrense concilium
anathematizauit. [Conc. Gangr. c. 16].
Si qui filii parentes, maxime fideles, deseruerint occasione Dei cultus, hoc iustum esse
iudicantes, et non potius debitum honorem parentibus reddiderint, ut hoc ipsum in eis
uenerentur, quod fideles sunt, anathema sint.
C. II. Item de eodem. [ib. c. 17].
Quecumque mulier, religioni iudicans conuenire, comam sibi amputauerit, quam Deus
ad uelamen eius et ad memoriam subiectionis illi dedit, tanquam resoluens ius
subiectionis, anathema sit.
C. III. De eodem.
Item ex eodem. [c. 14].
Si qua mulier derelicto uiro discedere uoluerit, soluto uinculo coniugali, nuptias
condempnando, anathema sit.
C. IV. De eodem.
Item ex eodem. [c. 10].
Si quis propter Deum uirginitatem professus in coniugio positos per arrogantiam
uituperauerit, anathema sit.
Corpus iuris canonici Decretum Gratiani
86 
C. V. Item de eodem. [ib. c. 9].
Si quis uel uirginitatem, uel continentiam professus, tanquam abominabiles nuptias
iudicat, et non propter hoc solum, quod continentiæ et uirginitatis bonum sanctum
propositum sit, anathema sit.
C. VI. Item de eodem. [ib. c. 13].
Si qua mulier suo proposito utile iudicans, ut uirili ueste utatur, propter hoc uiri habitum
imitetur anathema sit.
C. VII. Item de eodem. [ib. c. 18].
Si quis, tanquam hoc continentiæ conuenire iudicans, die dominico ieiunauerit in
eiusdem diei contemptum, anathema sit.
C. VIII. Item de eodem. [ib. c. 19].
Si quis eorum, qui in proposito sunt continentiæ, propter necessitatem corporalem
superbiat, et ieiunia communia putauerit contempnenda, tocius ecclesiæ perfectam in
sua conscientia iudicans rationem, anathema sit.
C. IX. Item de eodem. [ib. c. 20].
Si quis per superbiam, tanquam perfectum se existimans, conuentus, qui per loca et
basilicas sanctorum martirum fiunt, uel accusauerit, uel etiam oblationes, que ibidem
celebrantur, spernendas esse crediderit, memorias que Sanctorum contempnendas,
anathema sit.
C. X. Item de eodem. [ib. c. 3].
Si quis docet, domum Dei contemptibilem esse debere et congregationes, que in ea
fiunt, anathema sit.
C. XI. Item de eodem. [ib. c. 6].
Si quis extra ecclesiam priuatim populos congregans contempnat ecclesiasticas
sanctiones, ipsam ecclesiam apud se sine episcopi consilio cum presbitero agat
anathema sit.
C. XII. Item de eodem. [ib. c. I].
Si quis nuptias in accusatione duxerit, et mulierem fidelem ac religiosam cum uiro suo
dormientem abhominandam crediderit aut etiam accusandam, tamquam non posse
coniugatos in regnum Dei ingredi, anathema sit.
C. XIII Item de eodem. [ib. c. 2].
Si quis carnem manducantem ex fide cum religione, preter sanguinem et ydolo
inmolatam et suffocatam, crediderit condempnandum, tanquam spem non habentem, qui
eam manducat, anathema sit.
C. XIV. Item de eadem. [ib. c. 15].
Si quis dereliquerit proprios filios, et non eos aluerit et (quod pietatis est) necessaria non
prebuerit, sed sub occasione continentiæ negligendos putauerit, anathema sit.
C. XV. Item de eodem. [ib. c. 12].
Corpus iuris canonici Decretum Gratiani
87 
Si quis uirorum putauerit sancto proposito (id est continentiæ) conuenire, ut pallio
utatur, tamquam ex eo iustitiam habiturus, et reprehendat uel iudicet alios, qui cum
reuerentia birris utuntur et alia ueste communi, que in usu est, anathema sit.
C. XVI. Item de eodem. [ib. c. ultimo]
II. Pars.
Hec scripsimus, non abscindentes eos, qui in ecclesia Dei secundum scripturas
propositum sanctum continentiæ eligunt, sed eos, qui suscipiunt habitum eius et in
superbiam efferuntur aduersus eos, qui simplicius uiuunt.
Sed et hos condempnamus, qui se extollunt aduersus scripturas et ecclesiasticos
canones, et noua introducunt precepta.
Nos autem et uirginitatem cum humilitate admiramur, et continentiam cum castitate et
religionem Deo acceptissimam dicimus, et renunciationes secularium negotiationum
atque actuum cum humilitate approbando laudamus, et nuptiarum uinculum quod
secundum castitatem perdurat, honoramus, et diuites cum iustitia et operibus bonis non
abicimus.
C. XVII. Anathematizatur, qui Manicheorum supersticiones sequitur.
Item ex Concilio Martini Papæ.
Si quis presbiter propter publicam penitentiam a sacerdote acceptam absque aliqua
necessitate die dominica pro quadam religione ieiunauerit, sicut Manichei, anathema sit.
§. 1. Similiter et quod ab apostolis traditum canon tenet antiquus, placuit, ut per omnes
dominicas et per omnes dies pascæ usque ad quinquagesimam non prosternant se in
oratione humilitatis, sed recto uultu ad Dominum orationis fungantur offitio, quia in his
diebus gaudium resurrectionis Domini celebramus.
Si quis etiam non pro abstinentia, sed pro exsecratione escarum abstinet placuit sancto
concilio, ut pregustet, et sic, si uult abstinere, abstineat.
Si autem spernit, ita ut olera cocta cum carnibus non degustet, iste non obediens, nec
suspitionem heresis a se remouens, deponatur de ordine clericatus.
DISTINCTIO XXXI.
GRATIANUS.
I. Pars.
Tempus quia nondum erat institutum, ut sacerdotes continentiam seruarent.
Unde Gregorius scribit Petro Subdiacono Siciliæ: [lib. I. epist. 42].
C. I. Qui castitatem non promisit, ab uxore sua separari non cogatur.
Ante triennium omnium ecclesiarum subdiaconi Siciliæ prohibiti fuerant, ut more
Romanæ ecclesiæ suis uxoribus nullatenus misceantur.
Quod mihi durum atque incompetens uidetur, ut, qui usum continentiæ non inuenit,
neque castitatem promisit, compellatur a sua uxore separari, atque per hoc (quod absit)
in deterius cadat.
Corpus iuris canonici Decretum Gratiani
88 
Inde uidetur mihi, ut a presenti die episcopis omnibus dicatur, ut nullum facere
diaconum presumant, nisi qui se uicturum caste promiserit, quatenus et preterita mala
que proposito mentis appetita non sunt, uiolenter non exigantur et futura caute
caueantur.
§. 1. Qui uero post eandem prohibitionem, que ante triennium facta est, continenter cum
suis coniugibus uixerint, laudandi atque remunerandi sunt, atque ut in bono suo
permaneant exhortandi.
§. 2. Eos autem, qui post prohibitionem factam a suis se uxoribus continere noluerint, ad
sacrum ordinem nolumus promoueri, quia nullus debet ad altaris ministerium accedere,
nisi cuius castitas ante susceptum ministerium fuerit approbata.
II. Pars.
Gratian. Causa uero huius institucionis mundicia fuit sacerdotalis ut libere cunctis
diebus orationi possent uacare.
Si enim (ut Apostolus ait) ab uxoribus est cessandum, ut expeditius orationi uacemus,
ministris itaque altaris, quibus cotidiana necessitas orandi incumbit, numquam coniugali
offitio uacare permittitur.
Unde Beda super Lucam [ad cap. I]. ait:
C. II. Sacerdotibus semper castitas obseruanda precipitur.
Sacerdotibus, ut semper ualeant altari assistere semper ab uxoribus continendum,
semper castitas obseruanda precipitur.
C. III. Qui diuinis sacramentis deseruiunt, continentes esse oportet.
Item in Concilio Cartaginensi II. [cap. 2].
Episcopos, presbiteros diacones ita ut placuit, et decet sacrosanctos antistites aut
sacerdotes, aut Leuitas, uel qui sacramentis diuinis inseruiunt, continentes esse decet in
omnibus.
C. IV. Sacerdotes et Leuitæ suis non misceantur uxoribus.
Item Innocentius I. Victricio Rotomagensi Episcopo. [epist. II. cap. 9].
Tenere debet ecclesia omni modo, ut sacerdotes et Leuitæ cum uxoribus suis non
misceantur, quia ministerii cotidiani necessitatibus occupantur.
Scriptum est enim: “Sancti estote, quoniam sanctus sum, Dominus Deus uester”.
Nam priscis temporibus anno uicis suæ de templo non discedebant (sicut de Zacharia
legimus, nec domum suam omnino tangebant, quibus utique propter sobolis
successionem usus fuerat relaxatus, quia ex alia tribu et preterquam ex semine Aaron ad
sacerdotium nullus accedere precipiebatur: quanto magis hi sacerdotes et Leuitæ
pudicitiam ex die ordinationis suæ obseruare debent, quibus uel sacerdotium, uel
ministerium sine successione est, nec preterit dies, qua uel a sacrificiis diuinis, uel a
baptismatis offitio uacent?
[PALEA. C. V.
Item ibidem.
Nam sicut Paulus ad Corinthios scribit, dicens: “Abstinete uos ad tempus, ut uacetis
orationi,” et hoc utique laicis precepit: multo magis sacerdotes, quibus orandi et
sacrificandi iuge sacrificium est, semper debebunt ab huiusmodi consortio abstinere].
Corpus iuris canonici Decretum Gratiani
89 
C. VI. Qui ab uxoris offitiis abstinent, ad sacrificia admittantur.
Idem Exsuperio Tolletano Episcopo. [epist. III. c. I].
Eos ad sacrificia admitti fas sit, qui uel cum uxore non exerceant offitium carnale.
C. VII Sacerdoti, cui semper est orandum, semper est matrimonio carendum.
Item Ieronimus contra Iouinianum. [lib. I].
Si laicus et quisque fidelis non potest orare, nisi careat offitio coniugali, sacerdoti, cui
semper offerenda sunt sacrificia, semper orandum est; si semper orandum est, semper
ergo matrimonio carendum.
Gratian. Quod autem Manicheorum causa de coniugio sacerdotum illud supra dictum
sit, ex Gangrensi Concilio apparet, in quo [cap. I]. sic statutum legitur:
C. VIII. Anathema sit, qui nuptias uituperat.
Si quis uituperat nuptias, et dormientem cum uiro suo fidelem ac religiosam detestatur
aut culpabilem estimat, uelut que regnum Dei introire non possit, anathema sit.
Item ex eodem. [cap. 9].
Quicumque uirginitatem custodiens aut continentiæ studens, uelut horrescens nuptias,
nec propter hoc, quod bonum et sanctum est, nomen uirginitatis assumit, anathema sit.
III. Pars.
Gratian. Potest et aliter intelligi illud, quod in canone apostolorum legitur, ut iste sit
sensus capituli: “Si quis docet sacerdotem uxorem suam contempnere,” non uxorem
quam in sacerdotio accepit, sed quam, dum esset adhuc laicus uel in minoribus
ordinibus constitutus, sibi copulauit, cum qua continentiam professus est, cum ad sacros
ordines conscenderet quam nullus debet contempnere, hoc est, ab animo et cura sua
abicere, quin ei necessaria prouideat.
Probatur autem hec interpretatio auctoritate Leonis Papæ, qui [epist. XC. cap. 3].
scribens Rustico Narbonensi Episcopo ait:
C. X. Ministris altari episcopis et presbiteris eadem lex est continentiæ.
Lex continentiæ eadem est altaris ministris, que episcopis aut presbiteris, qui cum essent
laici siue lectores, licite et uxores ducere, et filios procreare potuerunt; sed cum ad
predictos peruenerunt gradus, cepit eis non licere quod licuit.
Unde, ut de carnali fiat spirituale coniugium, oportet eos nec dimittere uxores, sed qui
habent sic habere uideantur quasi non habeant, quo et salua sit caritas conubiorum, et
cessent opera nuptiarum.
C. XI. Episcopus uel presbiter uxorem propriam a sua cura non abiciat.
Item Leo IX. contra epistolam Nicetæ Abbatis.
Omnino confitemur, non licere episcopo, presbitero, diacono, propriam uxorem causa
religionis abicere a cura sua, sed ut ei uictum et uestitum largiatur, sed non ut cum illa
ex more carnaliter iaceat.
Sic et sanctos apostolos legimus egisse, B. Paulo apostolo dicente: “Numquid non
habemus potestatem sororem mulierem circumducendi, sicut frater Domini et Cephas?”
Corpus iuris canonici Decretum Gratiani
90 
Vide insipiens, quia non dixit: numquid non habemus potestatem sororem mulierem
“amplectendi?” sed “circumducendi,” scilicet ut mercede predicationis sustentaretur ab
eis, nec tamen deinceps foret inter eos ulterius carnale coniugium.
Gratian. Hinc et illud Gregorii in dialogo: “Presbiter quidam” require infra.
§. 1. Ut igitur ex his auctoritatibus apparet, sacerdotes, uxoribus, quas in laicali habitu
uel in minoribus ordinibus constituti sibi legitime copularunt, necessaria subministrare,
debita uero reddere non ualent.
IV. Pars.
§. 2. Sed obicitur illud Tripartitæ ystoriæ: [libro II. capite 14].
C. XII. Dissuasu Pahfnucii Nicena sinodus non constituit, ne presbiteri cum suis
uxoribus dormirent.
Nicena sinodus uolens corrigere uitam hominum in ecclesiis commorantium, posuit
leges, quas canones uocamus, in quorum tractatu uidebatur aliquibus introducere legem,
ut episcopi, presbiteri, diaconi, subdiaconi cum coniugibus, quas ante consecrationem
duxerunt non dormirent.
Surgens autem Pahfnucius confessor contradixit, honorabiles confessus nuptias, et
castitatem dicens esse cum propria coniuge concubitum, suasit que concilio, ne talem
ponerent legem, grauem esse asserens causam, que aut ipsis aut eorum iugalibus occasio
fornicationis existeret.
Et hoc quidem Pahfnucius (licet nuptiarum esset inexpertus) exposuit, sinodus que
laudauit sententiam eius, et nichil ex hac parte sanciuit, sed hoc in uniuscuiusque
uoluntate, non necessitate permisit.
C. XIII. Non in perpetuum, sed tempore oblationis a complexu suarum uxorum
sacerdotes abstineant.
Item VI. Sinodus. [cap. 13].
Quoniam in Romani ordine canonis esse traditum cognouimus, eos, qui ordinati sunt
diaconi uel presbiteri, confiteri, quod iam non suis copulentur uxoribus: antiquum
sequentes canonem apostolicæ diligentiæ et constitucionis, sacrorum uirorum legales
nuptias amodo ualere uolumus, nullo modo cum uxoribus suis eorum conubia
dissoluentes, aut priuantes eos familiaritate ad inuicem in tempore oportuno.
Quicumque ergo dignus inuentus fuerit subdiaconali ordinatione, aut diaconali, aut
sacerdotali, hi nullo modo prohibeantur ad talem ascendere gradum pro uxoris suæ
cohabitatione; nec in tempore ordinationis suæ profiteri cogantur, quod abstinere
debeant a legalis uxoris familiaritate.
Item:
§. 1. Oportet eos, qui altari ministrant, in tempore oblationis sanctorum continentes esse
in omnibus, ut a Deo possint consequi que simpliciter postulant.
§. 2. Si quis igitur presumpserit contra apostolicos canones aliquos presbiterorum,
diaconorum priuare a contactu et communione legalis uxoris suæ, deponatur.
§. 3. Similiter et presbiter aut diaconus, qui religionis causa uxorem suam expellit,
excommunicetur; si uero in hoc permanserit, deponatur.
Gratian. Hoc autem ex loco intelligendum est.
Orientalis enim ecclesia, cui VI. sinodus regulam uiuendi prescripsit, uotum castitatis in
ministris altaris non suscepit.
Corpus iuris canonici Decretum Gratiani
91 
Unde Stephanus papa ait: [in I. actione Sinodi, ab ipso in basilica Lateranensi
congregatæ]
C. XIV. Occidentalis, non orientalis ecclesia castitatis obtulit uotum.
V. Pars.
Aliter se habet orientalium ecclesiarum traditio, aliter huius sanctæ Romanæ ecclesiæ.
Nam eorum sacerdotes, diaconi atque subdiaconi matrimonio copulantur; istius autem
ecclesiæ uel occidentalium nullus sacerdotum a subdiacono usque ad episcopum
licentiam habet coniugium sortiendi.
VI. Pars.
Gratian. Similiter et capitulum Nicolai ex loco consideratur, quia gens Bulgarorum
nouiter conuersa ad fidem propositum sacræ religionis ex integro assumere nondum
didicerat.
§. 1. Quod autem in c. VI. sinodi presbiter non legitimis nuptiis detentus punitur, non
legales nuptiæ secundæ intelligendæ sunt, a quibus auctoritate canonica quilibet
sacerdos debet esse inmunis.
Illud autem Gangrensis concilii: “Si quis discernit presbiterum coniugatum, etc.”
similiter intelligendum est uel localiter traditum, uel coniugatum ab ea appellatum,
quam ante tempus suæ ordinationis duxerat.
§. 2. Illud quoque Martini papæ: “Si subdiaconus secundam duxerit uxorem,” non
dissimiliter intelligendum est. primam enim uxorem ante subdiaconatum habere
permittitur, qua defuncta uel castitatem professa promouetur iste ad subdiaconatum.
Promotus autem, si secundas desiderauerit nuptias, sententiæ Martini Papæ subiacebit.
DISTINCTIO XXXII.
GRATIANUS.
I. Pars.
Seruanda est ergo continentia ab omnibus in sacris ordinibus constitutis.
Unde Leo Papa [ad Anastasium epist. LXXXII. cap. 3. et 4]. ait:
C. I. Neque etiam subdiaconis conubium conceditur.
Cum sacerdotum tam excellens est electio, ut hec, que in aliis membris ecclesiæ non
uocantur ad culpam in illis tamen habeantur illicita.
Cum enim extra clericorum ordinem constitutis nuptiarum societati et filiorum
procreationi studere sit liberum, ad exhibendam tamen perfectæ continentiæ puritatem
nec subdiaconibus carnale quidem conubium conceditur, ut et qui habent sint tamquam
non habentes, et qui non habent permaneant singulares.
Quod si in hoc ordine, qui quartus extat a capite, dignum est custodiri, quanto magis in
primo, uel secundo tertio ue seruandum est, ne aut leuitico aut presbiterali honore, aut
episcopali excellentia quisquam idoneus existimetur qui se a uoluptate luxuriæ nec dum
refrenasse detegitur.
Corpus iuris canonici Decretum Gratiani
92 
[PALEA. C. II.
Item Gregorius Leoni Episcopo Catinensi, libro III. epistola 34.
Multorum relatione comperimus, hanc apud uos olim consuetudinem tenuisse, ut
subdiaconi suis licite miscerentur uxoribus.
Quod ne denuo quisquam presumeret a Seruo dei sedis nostræ diacono ex auctoritate
nostri decessoris est isto modo prohibitum, ut eodem tempore ii, qui iam uxoribus
fuerant copulati, unum e duobus eligerent, id est, aut a suis uxoribus abstinerent, aut
certe ministrare nulla ratione presumerent.
Et quantum dicitur, Speciosus tunc subdiaconus pro hac re ab administrationis se
suspendit offitio, et usque in obitus sui tempus notarii quidem gessit offitium, et a
ministerio, quod subdiaconum oportuerat exhibere, cessauit.
Et post aliqua:
§. 1. De cetero uero fraternitas tua sit omnino sollicita, ut quos ad hoc iam offitium
contigerit promoueri, hoc quam maxime diligenter inspiciat, ne si uxores habent,
miscendi se cum eis licentia potiantur, sed ad similitudinem sedis apostolicæ eos cuncta
obseruare sua nichilominus districtione constituat].
C. III Extra sacros ordines constituti ducant uxores et ab ecclesia stipendia accipiant.
Item Gregorius Augustino Anglorum Episcopo. [cap. 2. ad secundam interrogationem]
Si qui uero sunt clerici extra sacros ordines constituti, qui se non possunt continere,
sortiri uxores debent, et stipendia sua exterius accipere, quia et de eisdem Patribus
nouimus scriptum, quod diuidebatur singulis, prout cuique opus erat.
De eorum ergo stipendio cogitandum atque prouidendum est, et sub ecclesiastica regula
tenendi sunt, ut bonis moribus uiuant, et canendis psalmis inuigilent, et ab omnibus
illicitis et cor et linguam et corpus Deo auctore conseruent.
C. IV. Subdiacono uxorem ducere non licet.
Item Nicolaus Papa [I]. Adoni Viennensi Archiepiscopo.
De illo clerico Alwico nomine, quem per ordines ecclesiasticos usque ad subdiaconatum
uixisse dicitis, cur uestra auctoritate uxorem duxerit, miramur, eo quod nulli umquam
(exceptis illis, quibus ecclesiastica regula habere permittit) uxorem ducendi licentiam
damus.
C. V. Non audiatur missa presbiteri concubinam habenti.
Item Nicolaus Papa [II]. omnibus Episcopis.
II. Pars.
Nullus missam audiat presbiteri, quem scit concubinam indubitanter habere aut
subintroductam mulierem.
Unde etiam ipsa sancta sinodus hoc capitulum sub excommunicatione statuit, dicens:
Quicumque sacerdotum diaconorum etc.,
sicut in subsequenti c. Alexandri [II]. continetur.
C. VI. Non est audienda missa presbiteri, qui concubinam habet.
Item Alexander II.
Corpus iuris canonici Decretum Gratiani
93 
Preter hoc autem precipiendo mandamus, ut nullus missam audiat presbiteri, quem scit
concubinam habere indubitanter uel subintroductam mulierem.
Unde etiam sancta sinodus hec a capite sub excommunicatione statuit, dicens: §. 1.
Quicumque sacerdotum, diaconorum, subdiaconorum post constitutum beatæ memoriæ
predecessoris nostri sancti Papæ Leonis aut Nicolai de castitate clericorum, concubinam
palam duxerit, uel ductam non reliquerit, ex parte omnipotentis Dei et auctoritate
apostolorum principum Petri et Pauli precipimus et omnino contradicimus, ut missam
non cantet, nec euangelium legat nec epistolam ad missam neque in presbiterio cum his
ad diuina offitia, qui prefatæ constitucioni obedientes fuerint, maneat, neque partem ab
ecclesia suscipiat.
§. 2. Precipientes etiam statuimus, ut hi predictorum ordinum, qui eisdem
predecessoribus nostris obedientes castitatem seruauerint, iuxta ecclesias (sicut oportet
religiosos clericos) simul manducent et dormiant, et quicquid eis ab ecclesia competit,
hoc communiter habeant.
Deinde, ut decimæ et primitiæ seu oblationes uiuorum et mortuorum ecclesiis Dei
fideliter reddantur a laicis, et ut in dispositione episcoporum sint, quas qui retinuerint, a
sanctæ ecclesiæ communione separentur.
III. Pars.
Gratian. Verum principia harum auctoritatum contraire uidentur Ieronimo, Augustino et
ceteris, qui Christi sacramenta neque in bono, neque in malo homine fugienda
demonstrant, sicut subsequens causa simoniacorum plenius ostendit.
Sed Urbanus II. in epistola destinata preposito S. Vincentii hanc contrarietatem
determinat dicens:
§. 1. Ad hoc uero, quod subiungitur in eadem epistola, id est, utrum sit utendum
ordinationibus et reliquis sacramentis a criminosis exhibitis, ut ab adulteris uel
sanctimonialium uiolatoribus uel huiusmodi? ad hoc, inquam, respondemus: Si scismate
uel heresi ab ecclesia non separantur, eorumdem ordinationes et reliqua sacramenta
sancta et ueneranda non negamus, sequentes B. Augustinum, qui super Iohannem de
huiusmodi tam copiose quam ueraciter disserit.
Ait enim: “Baptizat seruus bonus, siue seruus malus: nesciat se ille, qui baptizatur,
baptizari, nisi ab eo, qui dedit sibi baptizandi potestatem”.
Et paulo post: “Non horreat columba ministerium malorum, respiciat Domini
potestatem”.
§. 2. Attamen decessores nostri Nicolaus et Gregorius a missis sacerdotum, quos tales
reuera esse constiterit, fideles abstinere decreuerunt, et ut peccandi licentiam ceteris
auferrent, et huiusmodi ad dignæ penitentiæ lamenta reuocarent.
Scribit enim predecessor noster Gregorius Radulfo et Bertolfo ducibus inter cetera:
“Offitium simoniacorum et in fornicatione iacentium scienter nullo modo recipiatis, et
quantum potestis tales a sanctis ministeriis, ut oportuerit, prohibeatis,” etc.
§. 4. Porro ad hec, que tibi silogistice in eadem epistola obiciuntur, et si corpus et
sanguis Christi non sunt, et alia, que prediximus, suæ uirtutis effectum non habent, quid
agentibus obsunt? quod si habent, cur spernuntur, si ab indignis presumuntur?
Ad hec, inquam, respondemus ita: proprias quidem habent uirtutis dignitates, ut prefatus
Augustinus ait super Iohannem contra Donatistas; sed agentibus uel suscipientibus
eadem sacramenta contra prefatorum Pontificum instituta, (nisi forte sola morte
interueniente, utpote ne sine baptismate uel communione quilibet humanis rebus
Corpus iuris canonici Decretum Gratiani
94 
excedat), eis, inquam, in tantum obsunt, ut ueri ydololatræ sint, cum talibus et
ordinationum, et sacramentorum confectio, et aliter quam premissum est scienter
susceptio uehementer a sanctis canonibus prohibeantur.
Ait enim Samuel propheta: “Quoniam peccatum ariolandi est repugnare, et quasi scelus
ydololatriæ nolle adquiescere”.
Hec de malis catholicis, qui intra ecclesiam sunt.
§. 4. Ceterum scismaticorum et hereticorum sacramenta, quoniam extra ecclesiam sunt,
iuxta sanctorum Patrum traditiones, scilicet Pelagii, Gregorii, Cipriani, Augustini,
Ieronimi, formam quidem sacramentorum, non autem uirtutis effectum habere
profitemur, nisi cum ipsi uel eorum sacramentis initiati per manus inpositionem ad
catholicam redierint unitatem.
Sciendum uero est, quod canones apostolorum (quorum auctoritate orientalis et ex parte
utitur Romana ecclesia), et insignis martir Ciprianus, et LXXX. episcopi cum eodem
baptisma hereticorum lauacrum diaboli appellant.
Stephanus uero et Cornelius martires et Pontifices Romani, et uenerabilis Augustinus in
libro de baptismate, eundem Ciprianum et prefatos episcopos ob hanc causam
uehementer redarguunt, affirmantes baptisma siue ab heretico siue scismatico
ecclesiastico more celebratum ratum esse; et merito, quia alia in baptismo, et alia in
reliquis sacramentis consideratio est, quippe cum et ordine prior, et necessarior sit.
Subito enim morituro prius baptismate, quam dominici corporis communione uel aliis
sacramentis consulitur, et dum forte catholicus non inuenitur, satius est ab heretico
baptismi sacramentum sumere, quam in eternum perire.
Et hanc sententiam prescriptorum Pontificum Cornelii et Stephani et Augustini, secuti
sunt Siricius, Innocentius, Leo, Anastasius et M. Gregorius et omnis catholica ecclesia.
IV. Pars.
§. 5. Prohibentur ergo de manibus talium sacerdotum sacramenta suscipi, non quin sint
uera quantum ad formam et effectum, sed quia, dum huiusmodi sacerdotes se a populo
contemptos uiderint, rubore uerecundiæ facilius ad penitentiam prouocantur.
C. VII. Qui uxorem ducere uoluerit, ante ordinem subdiaconatus hoc faciat.
Item ex VI Sinodo. [cap. 6].
Si quis eorum, qui ad clerum accedunt, uoluerit nuptiali iure mulieri copulari, hoc ante
ordinem subdiaconatus faciat.
C. VIII. Lectores aut uxores ducant, aut continentiam profiteantur.
Item ex Concilio Cartaginensi III. [cap. 19].
Lectores cum ad annos pubertatis ueniunt, cogantur aut uxores ducere, aut continentiam
profiteri.
C. IX. Subdiaconos continentiam obseruare oportet.
Item Gregorius Bonifatio Episcopo Regitano. [lib. III. epist. 5].
Subdiaconibus tuis hoc, quod de singulis statuimus, decreuimus obseruari, nec illam
diffinitionem nostram cuiusquam contumatia sinas aut temeritate corrumpi.
C. X. Beneficio et offitio careant, qui post diaconatum uxoribus uacant.
Item Urbanus II. in Sinodo apud Melfiam. [cap. 12].
Corpus iuris canonici Decretum Gratiani
95 
Eos, qui post diaconatum uxoribus uacare uoluerint, ab omni sacro ordine remouemus,
offitio atque beneficio ecclesiæ carere decreuimus.
Quod si ab episcopo commoniti non se correxerint, principibus indulgemus licentiam, ut
eorum feminas mancipent seruituti.
Si uero episcopi consenserint eorum prauitatibus, ipsi offitii interdictione mulctentur.
C. XI. Excludendi sunt a suorum graduum dignitate subdiaconi, et deinceps, si
continentes esse noluerint.
Item Dominico Grandensi patriarchæ.
Erubescant impii, et aperte intelligant iudicio Spiritus sancti eos, qui in tribus sacris
gradibus, presbiteratu, diaconatu, subdiaconatu positi, mulierculas non abiecerint et
caste non uixerint, excludendos ab eorundem graduum dignitate.
De manifestis quidem loquimur: secretorum autem cognitor et iudex est Deus.
Idem Meldensi Sinodo presidens ait: [cap. 3].
C. XII. Ad sacros ordines non accedat, nisi uirgo, aut probatæ castitatis.
Nemo ad sacrum ordinem permittatur accedere, nisi aut uirgo, aut probatæ castitatis, et
qui usque ad subdiaconatum unicam et uirginem uxorem habuerit.
C. XIII. In tribus gradibus constituti etiam ab uxoribus abstineant.
Item in Cartaginensi Concilio. [V. c. 3].
Placuit episcopos, presbiteros, diaconos subdiaconos secundum priora instituta etiam
abstinere ab uxoribus: quod nisi fecerint ab ecclesiastico remoueantur offitio, ceteros
uero clericos ad hoc non cogi sed uniuscuiusque ecclesiæ consuetudinem obseruari
debere.
C. XIV. In minoribus ordinibus constituti uxores ducant, nisi uoto et religioso habitu
prohibeantur.
Item Leo [IX]. contra epistolam Nicetæ Abbatis.
Seriatim et aperte prosequamur, quod sancta Romana ecclesia in gradibus clericorum
ait.
Clericos hostiarios, lectores, exorcistas, acolitos, si extra uotum et habitum monachi
inueniantur et continentiam profiteri noluerint, uxorem ducere uirginem cum
benedictione sacerdotali permittit, non autem uiduam aut repudiatam, quia propter hoc
deinceps nec ad subdiaconatum prouehi poterunt, nec laicus nisi uirginem sortitus
uxorem aut bigamus ad clericatum, uel si quis ex prefatis ordinibus desiderat, ad
subdiaconatum ascendere non potest sine consensu uxoris suæ, ut fiat de carnali
deinceps spirituale coniugium, nemine eos cogente.
Neque permittitur postea uxor iungi eidem marito suo carnaliter, nec cuiquam nubere in
uita aut post mortem illius.
C. XV. Non liceat clericis alterius sectæ uxorem accipere.
Item ex Concilio Calcedonensi. [cap. 14].
Quoniam in quibusdam prouinciis concessum est lectoribus et psalmistis uxores ducere,
constituit sancta sinodus, non licere cuiquam ex his accipere sectæ alterius uxorem.
C. XVI. Non habitent cum clericis mulieres, nisi que naturali federe omnem
suspicionem excludunt.
Corpus iuris canonici Decretum Gratiani
96 
Item Niceni Concilii. [c. 3].
V. Pars.
Interdixit per omnia sancta sinodus, non episcopo, non presbitero, non diacono, non
subdiacono non alicui omnino, qui in clero est, licere subintroductam mulierem habere,
nisi forte aut matrem, aut sororem, aut amitam, aut etiam eas idoneas personas, que
fugiant suspiciones.
[PALEA. C. XVII.
Item Ieronimus ad Nepotianum de uita clericorum, et alibi.
Hospitiolum tuum aut raro, aut numquam mulierum pedes terant.
§. 1. Quia non potest toto corde cum Deo habitare, qui feminarum accessibus copulatur.
§. 2. Femina conscientiam se cum pariter habitantis exurit.
§. 3. Numquam de formis mulierum disputes.
§. 4. Feminæ nomen tuum nouerint uultum nesciant.
§. 5. Feminam, quam bene uideris conuersantem, mente dilige, non corporali frequentia.
§. 6. Si bonum est mulierem non tangere, malum est ergo tangere].
C. XVIII. Presbiter uxorem suam quasi sororem diligat et quasi hostem fugiat.
Item Gregorius in Dialogorum libro IV. [cap. 2].
Presbiter quidam commissam sibi regebat ecclesiam cum magno timore Domini, qui ex
tempore accepti ordinis presbiteram suam ut sororem diligens, sed quasi hostem cauens,
ad se propius non sinebat accedere, eam que sibi appropinquare nulla occasione
permittens, ab ea sibi communionem funditus familiaritatis abscidit.
Gratianus. Presbiteram uero quam debeamus accipere, Laudicense Concilium [c. II].
ostendit, dicens:
C. XIX. Viduæ uel seniores presbiteræ appellantur.
Mulieres que apud Grecos presbiteræ appellantur, apud nos autem uiduæ, seniores,
uniuiræ et matricuriæ appellantur, in ecclesia tamquam ordinatas constitui non debere.
DISTINCTIO XXXIII.
GRATIANUS.
I. Pars.
Ecce, quod in sacris ordinibus constituti uxores habere non possunt, uel si bigami aliqui
inuenti fuerint, ad sacros ordines ascendere non ualent.
Sed queritur, si quis preter uxorem concubinam habuerit, utrum in sacerdotem
promoueri ualeat?
Talis a sacris ordinibus auctoritate canonum Apostolorum prohibetur, in quibus [cap.
17]. sic statutum legitur:
C. I. Secundis nuptiis post baptisma copulatus, aut concubinam habens, ad sacrum
ordinem conscendere non ualet.
Corpus iuris canonici Decretum Gratiani
97 
Si quis post acceptum sacrum baptisma secundis fuerit nuptiis copulatus aut
concubinam habuerit, non potest fieri episcopus, nec sacerdos, nec diaconus, aut prorsus
ex numero eorum, qui ministerio sacro deseruiunt.
Gratian. Deseruientes sacro ministerio intelliguntur subdiaconi, qui calicem diacono
offerunt, et acoliti, qui cum cereis diacones precedunt, unde ceroferarii dicuntur, qui
etiam uinum et aquam preparando calici subministrant.
Concubina intelligenda est preter uxorem, ut iste sit sensus capituli: “Si quis post
acceptum sacrum baptisma secundis fuerit nuptiis copulatus, aut concubinam habuerit”:
distinguendum est, antequam uxorem duxerit, siue post mortem uxoris.
Unde B. Gregorius ait:
C. II. Duarum matronarum maritus post baptismum clericus non ordinetur.
Maritum duarum matronarum post baptismum clericum non ordinandum censuimus;
neque eum, qui unam quidem concubinam, uel meretricem in matrimonio assumpsit;
nec illum, qui semetipsum abscidens quodlibet membrum indignatione aliqua uel iusto,
uel iniusto tenore superatus truncauerit; nec illos qui usuras accepisse conuincuntur, aut
in scena lusisse noscuntur; nec eum, qui publica penitentia mortalia crimina defleuit;
neque illum, qui in furiam aliquando uersus insaniuit, uel afflictione diabolica uexatus
est; neque eum, qui per emptionem ad imitationem Simonis Magi pecuniam obtulerit.
C. III. Arrepticii uel epileptici sacris altaribus non ministrent.
Item Pius Papa.
II. Pars.
Communiter diffinimus, ut nullus de his, qui aut in terra arrepti a demonibus eliduntur
aut quolibet modo uexationis incursibus efferuntur, uel sacris audeant ministrare
altaribus, uel indiscusse se ingerant sacramentis diuinis, exceptis illis, qui corporum
incommoditati dediti sine huiusmodi passionibus in terra probantur elisi: qui tamen et
ipsi tamdiu erunt ab offitii sui et ordine et loco suspensi, quousque unius anni spatio per
discretionem episcopi inueniantur ab incursu demonum liberati.
C. IV. De eodem.
Item Nicolaus Papa.
Clerici, qui in adolescentia a demonibus cognoscuntur obsessi, ad superiorem sacri
regiminis gradum accedere non possunt.
C. V. De eodem.
Item Gelasius Papa. [I. epist. ad uniuersos Episcopos per Lucaniam constitutos, 19].
Usque adeo sane comperimus illicita queque prorumpere, ut demonibus similibus que
passionibus irretitis ministeria sacrosancta tractare tribuatur.
Quibus si in hoc opere positis aliquid propriæ necessitatis occurrat, quis fidelium de sua
salute confidit, ubi ministros ipsos humanæ curationis tanta prospexerit calamitate
uexari?
Atque ideo necessario remouendi sunt, ne quibuslibet, pro quibus Christus mortuus est,
scandalum generetur infirmis.
Corpus iuris canonici Decretum Gratiani
98 
Postremo, si corpore sauciatum fortassis aut debilem nequaquam sancta contingere lex
diuina permisit, quanto magis doni celestis dispensatores esse non conuenit (quod est
deterius) mente percussos?
C. VI. Qui tempore baptismi uxores habent, si postea religiose uixerint, clerici fieri non
prohibentur.
Item Innocentius Papa. [I. Felici Episcopo Nucerino, epist. IV. c. 4].
III. Pars.
Laici, qui habentes uxores baptizati sunt, ac sic se instituerunt ut in nullo opinio eorum
uacillet, aut clericis iuncti sunt, aut monasteriis, ex quo baptizati sunt, adheserunt, si non
concubinam, si non pellicem norunt, si in bonis operibus uigilauerint, non prohibentur
huiusmodi ad clericatus sortem assumi.
IV. Pars.
Gratian. Ceterum ante susceptum sacrum ordinem quosdam legimus concubinam
habuisse, quos tamen sacri canones non reiciunt, si post sacrum ordinem ab eius
commixtione se immaculatos custodiunt.
Unde Gregorius Andreæ Tarentino Episcopo: [lib. II. epist. 44].
C. VII. De quodam episcopo, qui ante sui episcopatus apicem concubinam habuit.
Habuisse te concubinam manifesta ueritate comperimus, et te illius criminis
participationem habere de qua etiam contraria est quibusdam nata suspicio.
Sed quia in rebus ambiguis absolutum non debet esse iudicium, hoc tuæ conscientiæ
committendum eligimus.
Qua de re, si in sacro ordine constitutus eius te recolis permixtione maculatum,
sacerdotii honore deposito ad ministrandum nullo modo presumas accedere: sciturus in
animæ tuæ periculo te ministrare, et Deo nostro te sine dubio reddere rationem, si huius
sceleris conscius in eo quo es ordine celans ueritatem permanere uolueris.
DISTINCTIO XXXIV.
GRATIANUS.
I. Pars.
Domesticarum quoque personarum immoderatam familiaritatem episcopum uitare
oportet.
Unde Nicolaus papa Adaluino Archiepiscopo:
C. I. Etiam consanguinearum inmoderatam familiaritatem uitare episcopum oportet.
Quorumdam relatione fidelium nostris auribus intimatum est, quod Lanfredus
episcopus, qui et iuuenis esse dicitur, uenationi sit deditus, quod uitium plurimos etiam
de clericali catalogo, genere dumtaxat Germanos et Gallos, irreuerentes implicat.
Verum iste (si ita est, ut audiuimus) merito iuuenis dicitur, qui iuuenilibus desideriis
occupatus nulla grauitate constringitur.
Corpus iuris canonici Decretum Gratiani
99 
Nam (ut B. dicit Ieronimus) uenatorem numquam legimus sanctum.
Nichilominus autem de hoc episcopo relatum est apostolatui nostro, quod cum quadam
filia sua immoderatam teneat familiaritatem, et ob id mala fama ei orta sit, pro qua re a
sanctitate tua ceteris que coepiscopis suis ammonitus atque correptus est, sed nullatenus
emendatus; que res in hoc maxime displicet, et magis ac magis de se deteriorem reddit
opinionem, in quo beatitudini tuæ et coepiscoporum suorum rationibus non obedit, et
per inobedientiam in culpam protoplasti relabitur.
§. 1. Oportet ergo fraternitatem tuam sinodale cum episcopis et suffraganeis tuis
conuocare concilium, et hunc salutaribus eloquiis episcopum conuenire, atque illi
pastorali auctoritate precipere, quatenus ab omnium bestiarum uel uolucrum uenatione
penitus alienus existat, atque ab inmoderata filiæ suæ familiaritate semet omnino
coherceat.
Quod si parere contempserit, et tam pro uenationis declinatione quam pro inmoderata
filiæ suæ conuersatione uitanda uobis ammonentibus obedire distulerit, a uestro collegio
excommunicatus abscedat.
Quod si in hoc adhuc contumax apparuerit, a ministerio cessare debebit.
[PALEA. C. II.
Ex Concilio Epaonensi c. 4.
Episcopum, presbiterum aut diaconum canes ad uenandum, aut accipitres, aut
huiusmodi res habere non licet.
Quod si quis talium personarum in hac uoluptate sepius detentus fuerit, si episcopus est,
tribus mensibus a communione suspendatur; diaconus uero ab omni offitio et
communione suspendatur]
[PALEA. C. III.
Omnibus seruis Dei uenationes et siluaticas uagationes cum canibus, et ut accipitres aut
falcones habeant interdicimus].
II. Pars.
Gratian. Concubina autem hic ea intelligitur, que cessantibus legalibus instrumentis
unita est, et coniugali affectu asciscitur; hanc coniugem facit affectus, concubinam uero
lex nominat.
De hac dicitur in Concilio Tolletano: [I. c. 17].
C. IV. Qui non habet uxorem, loco illius concubinam licet habere.
Is, qui non habet uxorem, et pro uxore concubinam habet, a communione non repellatur:
tamen ut unius mulieris, aut uxoris aut concubinæ, sit coniunctione contentus.
C. V. De eodem.
Item Ysidorus de distantia ueteris et noui testamenti.
Christiano non dicam plurimas, sed nec duas simul habere licitum est, nisi unam tantum
aut uxorem, aut certe loco uxoris (si coniux deest) concubinam.
[PALEA. C. VI. Ex dictis Augustini in libro VII. homiliarum, homilia 49.
Audite carissimi membra Christi et matris catholicæ ecclesiæ filii! Quod dico
competentibus et fidelibus audiant penitentes.
Corpus iuris canonici Decretum Gratiani
100 
Quod dico fidelibus, dico et competentibus, et penitentibus.
Audiant catecumini, audiant omnes, omnes timeant, nemo contempnat; sit mihi in
consolationem uester auditus, ne uobis sit in testimonium dolor meus.
Competentibus dico, fornicari uobis non licet, sufficiant uobis uxores; audiat Deus, si
uos surdi estis, audiant angeli, si uos contempnitis.
Concubinas uobis habere non licet; et si non habetis uxores, tamen non licebit uobis
habere concubinas, quas postea dimittatis et ducatis uxores, tanto magis dampnatio
uobis erit, si uolueritis habere uxores et concubinas].
III. Pars.
Gratian. Ceterum, si non talis concubina fuerit, et etas illius, de quo agitur, futuræ
incontinentiæ suspicionem auferre dignoscitur, apostolica concessione ad ordinem
diaconatus prouehi potest.
Unde Pelagius Papa scribit Florentino Episcopo:
C. VII. Qui post mortem uxoris de ancilla filios habuerit diaconus fieri permittitur.
Fraternitatis tuæ relatione suscepta, eius latorem secundas quidem nuptias expertum non
fuisse didicimus, castitatem tamen eum priori non seruasse coniugio designasti.
Et quamuis multa sint, que in huiusmodi casibus obseruari canonicæ iubeat sublimitatis
auctoritas: tamen quia defectus nostri temporis, quibus non solum merita, sed corpora
ipsa hominum defecerunt, districtionis illius non patitur manere censuram, et etas istius,
de quo agitur, futuræ incontinentiæ suspicionem auferre dignoscitur, ut ad diaconatus
ordinem possit prouehi, concessisse nos noueris.
§. 1. Micinam uero ancillam eius, de qua se post uxoris transitum filios habere
confessus est, iubemus, ut tua dispositione cuicumque monasterio continentiam
professura tradatur.
Gratian. Hoc ex dispensatione misericordiæ; ceterum ex rigore disciplinæ intelligitur
illud Aurelianensis Concilii:
C. VIII. Non admittatur ad clerum, qui preter uxorem aliam cognouerit.
Si quis de laicis post uxorem suam aliam cuiuscumque conditionis cognouerit
mulierem, in clerum nullatenus admittatur.
IV. Pars.
Gratian. Quod ergo de pellice et meretrice apud Gregorium et Innocentium scribitur,
propter spem futuræ incontinentiæ constitutum esse creditur, quia difficile continentiam
seruat, qui se illicito concubitu maculare non metuit.
Vel prohibetur ordinari, qui pellicem uel meretricem cognouerit maritali affectu, uel
quia corrupta florem uirginitatis amiserat uel quia meretricari non desinit, licet in
uxorem ducatur.
Utrumque enim inpedimentum cuilibet prestat, quo minus ad sacros ordines pertingere
ualeat.
Unde Ylarius papa [in Sinodo Romana, cap. 2]. scribit, dicens:
C. IX. Qui uirginem non duxit uxorem, ad sacros ordines non accedat.
Corpus iuris canonici Decretum Gratiani
101 
Curandum ergo inprimis est, ne ad sacros ordines (sicut gestis prioribus ante
prescriptum est) quisquam, qui uxorem uirginem non duxerit, aspiret.
C. X. Bigamus, uel penitens, corpore uitiatus, litteras ignorans, curiæ uel conditioni
obnoxius, clericus non fiat.
Item Gregorius urbis Romæ Presul Scillacino Episcopo. [lib. II. epist. 25].
Precipimus, ne umquam illicitas ordinationes facias, nec bigamum aut qui uirginem
sortitus non est uxorem, aut ignorantem litteras, uel qualibet parte corporis uitiatum, uel
penitentem, uel curiæ aut cuilibet conditioni obnoxium, ad sacros ordines permittas
accedere: sed si quos huiusmodi repereris, non audeas promouere.
C. XI. Non fiat sacerdos, cuius euidenter uxorem constat adulterium admisisse.
Item in Neocesariensi Concilio. [cap. 8].
Si cuius uxorem adulterium commisisse, cum esset laicus, euidenter fuerit
comprobatum, hic ad ministerium ecclesiasticum admitti non potest.
Quod si in clericatu eo iam constituto adulterauit, dato repudio dimittere eam debet.
Si uero retinere eius consortium uelit, non potest suscepto ministerio perfrui.
C. XII. De eodem.
Item ex Concilio Martini papa.
Si laici uxor in adulterio fuerit deprehensa, hic talis ad ministerium ecclesiasticum nullo
modo adducatur.
Si autem post ordinationem alicuius clerici uxor adulterata fuerit, dimittat eam.
Si autem cum ipsa uoluerit permanere, a ministerio alienus sit.
Gratian. Premissis auctoritatibus bigami et qui uirgines non sunt sortiti uxores a sacris
ordinibus prohibentur.
Sed queritur, si quis ante baptisma uiduam duxerit uxorem, an propterea sit prohibendus
a sacris ordinibus?
De his ita scribit Innocentius Papa Victricio Rotomagensi Episcopo: [epist. II. cap. 5. et
6].
C. XIII. Qui ante baptisma, seu post baptisma uiduam uxorem duxerit, non admittatur
ad clerum.
Si quis uiduam (licet laicus) duxerit uxorem, siue ante baptismum, siue post baptismum,
non admittatur ad clerum, quia eodem uitio uidetur exclusus.
In baptismate enim crimina dimittuntur, non acceptæ uxoris consortium relaxatur.
§. 1. Quod si non putatur uxor esse computanda, que ante baptismum ducta est, ergo nec
filii, qui ante baptismum geniti sunt, pro filiis habeantur.
Gratian. Prohibentur etiam bigami a quolibet ordine clericatus, iuxta illud Ambrosii
[epist. LXXXII]. ad Vercellenses.
C. XIV. Qui secunda coniugia sortitur, clericus non fiat.
Cognoscamus, non solum de episcopo et presbitero Apostolum statuisse, sed etiam
Patres in concilii Niceni tractatu addidisse, clericum quemquam non debere esse, qui
secunda coniugia sit sortitus.
V. Pars.
Corpus iuris canonici Decretum Gratiani
102 
Gratian. Similiter etiam uiduarum mariti, uel ancillarum, uel meretricum, clerici fieri
non possunt.
Unde in canonibus Apostolorum [c. 18]. legitur:
C. XV. Spectaculis publicis mancipatam, uel eiectam, uel ancillam ducens uxorem,
diaconus non fiat.
Si quis uiduam aut eiectam acceperit, aut meretricem, aut ancillam, uel aliquam de his,
que publicis spectaculis mancipantur, non potest esse episcopus, aut presbiter, aut
diaconus, aut ex eorum numero, qui ministerio sacro deseruiunt.
VI. Pars.
Gratian. Que autem sit uidua, que eiecta, uel meretrix, Ieronimus [epist. CXXVIII]. ad
Fabiolam de ueste sacerdotali ostendit dicens:
C. XVI. Que sit uidua, uel eiecta, uel meretrix.
Vidua est, cuius maritus mortuus est.
Eiecta, que a marito uiuente proicitur.
Meretrix, que multorum libidini patet.
VII. Pars.
Gratian. Sed postea temporum defectui condescendens Papa Martinus in minoribus
ordinibus eos constitui permisit, dicens:
C. XVII. Inter lectores uel hostiarios deputetur subdiaconus, secundam ducens uxorem.
Si subdiaconus secundam uxorem duxerit, inter lectores uel hostiarios habeatur, ita ut
Apostolum non legat.
Gratian. Necessitate tamen exigente bigami usque ad subdiaconatum possunt
promoueri.
Unde Martinus Papa ait:
C. XVIII. Viduam ducens uxorem, subdiaconus fieri potest.
Lector, si uiduam uxorem alterius acceperit, in lectoratu permaneat, aut si necessitas
fuerit, subdiaconus fiat, nichil autem supra.
Similiter et si bigamus fuerit.
VIII. Pars.
Gratian. Quibus autem propria coniugia prohibentur, interdicitur etiam nuptialibus
conuiuiis interesse.
Unde in Agatensi Concilio [cap. 39]. legitur:
C. XIX. Nuptiarum conuiuiis presbiteri interesse non debent.
Presbiteri, diacones, subdiacones uel deinceps, quibus ducendi uxores licentia non est,
etiam alienarum nuptiarum euitent conuiuia, nec his cetibus misceantur, ubi amatoria
cantantur et turpia, aut obsceni motus corporum choris et saltacionibus efferuntur, ne
Corpus iuris canonici Decretum Gratiani
103 
auditus et obtutus sacris misteriis deputatus turpium spectaculorum atque uerborum
contagione polluantur.
IX. Pars.
Gratian. Vidua uero intelligenda est, si post solempne fedus nuptiarum morte
interueniente a uiro suo diuisa fuerit.
Ceterum si antequam conueniant fatali necessitate ab alterutro diuisi fuerint, licet ex
sponsalibus uxor sit appellata, non tamen post mortem sponsi, et si in proprio sit ducta,
et cum eo uelata, uidua appellatur, nec ex eius copula a sacris ordinibus aliquis
prohibetur.
Unde Pelagius Papa scribit:
C. XX. Qui cum alio uelatam, non tamen illi nuptam, uxorem duxit, sacerdos fieri non
prohibetur.
Valentino clerico, cui mulier cum alio ante uelata, non tamen illi nupta, sed uirgo
permanens, post mortem eius, cum quo uelata erat sponso, coniugali est copula sociata,
quia iterum uelamen accepit, nullum in promouendo generetur obstaculum, quia nichil
est (quantum ad hunc articulum pertin